라틴어 문장 검색

fallitur et multo custodis cura Lyaeo, illa vel Hispano lecta sit uva iugo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 135:1)
reieci viridem de corpore vestem bracchiaque opposui tenuique a pectore varas in statione manus et pugnae membra paravi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 5:5)
additur his Dorylas, qui tempora tecta gerebat pelle lupi saevique vicem praestantia teli cornua vara boum multo rubefacta cruore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 40:2)
Hispanos Deus aspicit benignus, arcem quandoquidem potens Hiberam trino martyre Trinitas coronat.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.2)
Nunc ego - namque super tibi erunt, qui dicere laudes, Vare, tuas cupiant, et tristia condere bella - agrestem tenui meditabor arundine Musam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.4)
si quis tamen haec quoque, si quis captus amore leget, te nostrae, Vare, myricae, te nemus omne canet;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.6)
nec Phoebo gratior ulla est, quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.7)
MoerisImmo haec, quae Varo necdum perfecta canebat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS17)
Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis - Mantua, vae miserae nimium vicina Cremonae - cantantes sublime ferent ad sidera cycni.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS18)
Nullam, Vare, sacra vite prius severis arborem circa mite solum Tiburis et moenia Catili;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 181)
mox iuniores quaerit adulteros inter mariti vina neque eligit cui donet inpermissa raptim gaudia luminibus remotis, sed iussa coram non sine conscio surgit marito, seu vocat institor seu navis Hispanae magister, dedecorum pretiosus emptor.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 610)
occidit Daci Cotisonis agmen, Medus infestus sibi luctuosis dissidet armis, servit Hispanae vetus hostis orae Cantaber, sera domitus catena, iam Scythae laxo meditantur arcu cedere campis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 87)
Herculis ritu modo dictus, o plebs, morte venalem petiisse laurum Caesar Hispana repetit penatis victor ab ora.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 141)
"non usitatis, Vare, potionibus, o multa fleturum caput, ad me recurres nec vocata mens tua Marsis redibit vocibus."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 517)
hunc Varum distortis cruribus, illum balbutit Scaurum pravis fultum male talis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION