라틴어 문장 검색

Agmina enim praeeuntium ductorum, quos rapiendi Valentis malis lucrationibus quaesita cupiditas incendebat, secuti ceteri prae se ferebant, aequiperasse discrimina potiorum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 13:2)
Scribant reliqua potiores, aetate et doctrinis florentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 16장 9:3)
Verborum leuitas morum fert pondus honestum, Et nucleum celat arida testa bonum.
(ANONYMUS NEVELETI, Incipit Esopus 1:10)
Priuatur faleris, freno priuatur honesto.
(ANONYMUS NEVELETI, De equo et asino 46:10)
quod si forte inepta uidebor et oppido friuola uelle defendere, illis debet ea res uitio uorti, quibus turpe est etiam haec obiectasse, non mihi culpae dari, cui honestum erit etiam haec diluisse.
(아풀레이우스, 변명 3:9)
itemque multos philosophos ab ore honestissimos memoriae prodi, qui gratiam corporis morum honestamentis ornauerint.
(아풀레이우스, 변명 4:15)
quin ex ipsis opulentioribus eos potissimum uideo laudari, qui nullo strepitu, modico cultu, dissimulatis facultatibus agunt et diuitias magnas administrant sine ostentatione, sine superbia, specie mediocritatis pauperum similes.
(아풀레이우스, 변명 18:6)
at ego illi contra iustius exprobrarim, quod qui eloquentiae patrocinium uulgo profiteatur etiam honesta dictu sordide blateret ac saepe in rebus nequaquam difficilibus fringultiat uel omnino commutescat.
(아풀레이우스, 변명 32:2)
quae tanta cura conquisita si honestum et gloriosum illis fuit scribere, cur turpe sit nobis experiri, praesertim cum ordinatius et cohibilius eadem Graece et Latine adnitar conscribere et in omnibus aut omissa adquirere aut defecta supplere?
(아풀레이우스, 변명 34:5)
"quid ergo illud fuit, quod linteo tectum apud lares potissimum deposuisti?"
(아풀레이우스, 변명 52:7)
unde autem seruus Crassi suspicatus est noctu potissimum parietes fumigatos?
(아풀레이우스, 변명 56:10)
exhibeat nobis Aemilianus iuuenem honestissimum, cuius testimonio nititur.
(아풀레이우스, 변명 57:9)
interim dum ego ruri ago, Sicinium Pontianum priuignum meum, qui mihi factum uolebat, impetratos hebeni loculos a muliere honestissima Capitolina ad se attulisse, ex illa potius materia rariore et durabiliore uti faceret adhortatum:
(아풀레이우스, 변명 59:7)
quod superest, nec ipse sum nescius quosdam circumstantium cupere audire, cur non argento uel auro, sed potissimum ex ligno simulacrum fieri uoluerim, idque eos arbitror non tam ignoscendi quam cognoscendi causa desiderare, ut hoc etiam scrupulo liberentur, cum uideant omnem suspicionem criminis abunde confutatam.
(아풀레이우스, 변명 63:5)
Pontianus ei multum quidem dehortantibus nobis nuptiarum titulum falsum et imaginarium donauit, non nescius eam paulo ante, quam duceret, a quodam honestissimo iuuene, cui prius pacta fuerat, post satietatem derelictam.
(아풀레이우스, 변명 74:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION