라틴어 문장 검색

Suffraginosae hordeacea farina imponitur, mox suppuratio ferro reclusa linamentis curatur, vel garioptimi sextarius cum libra olei per narem sinistram demittitur, admisceturque huic me-dicamini trium vel quattuor ovorum albus liquor separatis vitellis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 38장 2:1)
Quod cum fecerimus, uno aut altero die sub tecto pecudem continebimus, et aquam modice calidam quantam volent, farinaeque hordeaceae singulos sextarios praebebimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 3:1)
Nam si tam laxa rura sunt, ut sustineant pecorum greges, omnes sine discrimine canes hordeacea farina cum sero commode pascit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 10:2)
Post haec cavea cum matre claudendi sunt, et farre hordeaceo cum aqua incocto, vel adoreo farre vino resperso modice alendi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 17:1)
Longius autem non est permittendum teneris evagari, sed circa caveam continendi sunt, et farina hordeacea pascendi dum corroborentur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 18:1)
Uva quoque, quam Graeci ἀγρίαν σταφυλη`ν vocant, cum cibo mixta prodest;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 21:3)
item cum ficus aut uva immatura nec ad satietatem permissa est, quibus scilicet cibis abstinendae sunt aves:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 23:3)
Cibus autem praebetur hordeacea farina, quae cum est aqua conspersa et subacta, formantur offae, quibus aves saginantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 3:1)
primisque diebus alantur hordeaceo farre vino resperso, nec minus ex quolibet frumento cocta pulticula, et refrigerata.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 14:3)
Ac deinde cum agmen glomeratum in proximo frondentis arbusculae ramo consederit, animadvertito, an totum examen in speciem unius uvae dependeat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 7:4)
Nam vel grana mali Punici tunsa et vino Amineo conspersa,vel uvae passae cum rore Syriaco pari mensura pinsitae et austero vino insuccatae dari debent:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 5:2)
Uvas etiam passas cum infregerimus, paulum aqua respersas probe dabimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 16:1)
'dum lectica ex regia domum redeo, panis unciam cum paucis acinis uuae duracinae comedi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 76장 2:2)
Praeter alios commeatus, quorum tum copia regio abundabat, pomorum quoque ingens modus nascitur, et uberrimum gignendis uvis solum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 4장 27:1)
cui cum sit viridissimo nupta flore puella (et puella tenellulo delicatior haedo, adservanda nigerrimis diligentius uvis), ludere hanc sinit ut libet, nec pili facit uni, nec se sublevat ex sua parte, sed velut alnus in fossa Liguri iacet suppernata securi, tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam talis iste meus stupor nil videt, nihil audit, ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 174)

SEARCH

MENU NAVIGATION