라틴어 문장 검색

deinde iam non pro moenibus modo atque turri tela micare, sed ad erumpendum etiam in stationes operaque hostium animus erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 68:2)
vos enim quod C. Lutatius consul primo nobiscum foedus icit, quia neque auctoritate patrum nec populi iussu ictum erat, negastis vos eo teneri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 175:1)
si vos non tenent foedera vestra nisi ex auctoritate aut iussu vestro icta, ne nos quidem Hasdrubalis foedus, quod nobis insciis icit, obligare potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 176:1)
tum vero ingenti sono caelum strepere et inter horrendos fragores micare ignes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 618:1)
qua minime densae micabant flammae, velut tutissimum iter, petentes summa montium iuga, tamen in quosdam boves palatos a suis gregibus inciderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 201:2)
qui, nisi quod populatus est Boiorum finis et cum Ingaunis Liguribus foedus icit, nihil quod esset memorabile aliud in provincia cum gessisset, Romam rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 23:1)
quinque tantum Rhodiae naves cum duabus Cois effugerunt terrore flammae micantis via sibi inter confertas naves facta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 126:1)
etiam hostes armis positis foedus icisse, et privatas multorum simultates finitas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 85:2)
neque enim imbre tantum effuso, dein creberrima grandine obruti sunt cum ingenti fragore caeli tonitribusque et fulguribus praestringentibus aciem oculorum, sed fulmina etiam sic undique micabant ut peti viderentur corpora, nec solum milites sed etiam principes icti caderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 663:1)
acuere alii gladios, alii galeas bucculasque, scuta alii loricasque tergere, alii aptare corpori arma experirique sub his membrorum agilitatem, quatere alii pila, alii micare gladiis mucronemque intueri, ut facile quis cerneret, ubi primum conserendi manum cum hoste data occasio esset, aut victoria egregia aut morte memorabili finituros bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 427:2)
nam meus est ballista pugnus, cubitus catapultast mihi, umerus aries, tum genu quemque icero ad terram dabo, dentilegos omnes mortales faciam, quemque offendero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 219)
Pectus mi icit non cubito, verum ariete.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 465)
At indiligenter iceram.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 1, scene 127)
ita vehementer icit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 282)
ei, colapho me icit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 2137)

SEARCH

MENU NAVIGATION