라틴어 문장 검색

Lava per singulas noctes lectum tuum, in lacrimis stratum tuum riga.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 12:2)
"Lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 20:11)
Cum ieiunas, laeta sit facies tua.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:19)
Sunt quippe nonnullae exterminantes facies suas, ut pareant hominibus ieiunare;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:35)
Itaque miser ego lecturus Tullium ieiunabam;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:2)
"Tu ieiunas et irasceris, ille comedit et forte blanditur;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:130)
Nulla fuit Romae alia matronarum, quae meam posset domare mentem, nisi lugens atque ieiunans, squalens sordibus, fletibus paene caecata, quam continuis noctibus domini misericordiam deprecantem sol saepe deprehendit, cuius canticum psalmi sunt, sermo evangelium, deliciae continentia, vita ieiunium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 3:7)
Tibi placet lavare cotidie, alius has munditias sordes putat;
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 5:1)
"Scidit vestimenta sua et operuit cilicio carnem suam ieiunavitque in sacco et ambulabat demisso capite."
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:20)
Quotiens lavit purulentam vulnerum saniem, quam alius aspicere non audebat?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:8)
"Lavi pedes meos, non possum inquinare eos."
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 7:11)
Scio praecepisse quosdam, ne virgo Christi cum eunuchis lavet, ne cum maritis feminis, quia alii non deponant animos virorum, aliae tumentibus uteris praeferant foeditatem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 11:5)
Lavit pannorum sordes et inmundo saepe foedata est stercore.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:5)
In ipso quoque convivio, ut vescaris carnibus, quasi invita cogeris, ut vinum bibas, Dei laudabitur creatura, ut laves balneis, sordibus detrahetur;
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 6:10)
In solitudine cito subrepit superbia et, si parumper ieiunaverit hominemque non viderit, putat se alicuius esse momenti oblitusque sui, unde quo venerit, intus corpore lingua foris vagatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION