라틴어 문장 검색

et ingenti arte agit, ne aut victoriam suam sileat, aut non procedendo contra eos quos vicit, confiteatur ignaviam, dicens non esse contra eos pugnandum, quos vincere perniciosissimum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2553)
unde paulo post 'quae tanta animis ignavia venit?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7323)
nam dicens 'sedeant spectentque' latenter eos ignaviae arguit, quod solus, omnibus quiescentibus, dimicet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 158)
respice res bello varias ne eum ignaviae videatur arguere, admonet eum casuum, ut supra atque omnes metuentem expendere casus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 431)
nam postea malo hominum usu in perniciem eorum ver- sus est, sicut in Livio lectum est de Tullo Hostilio, qui eo igni exustus est cum omnibus suis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 4213)
quod nec bene vertat quae res in perniciem eius vertatur, id est ut malo omine hoc munus accipiat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 62)
poetice autem ait 'iam sibi tum unda male temperat curvis carnis', id est sibi non parcit, sed crescit in perniciem suam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3602)
ergo 'centum cur- rus' secundum antiquitatem dixit, sicut etiam 'ad flumina'. olim enim in litore fluminis circenses agebantur, in altero latere positis gladiis, ut ab utraque parte esset ignaviae praesens periculum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 186)
ubi socordiae tete atque ignaviae tradideris, nequi- quam deos implores:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4564)
serpit deinde res, quae proclivis ad perniciem, cum semel coepit, labitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 53:6)
quod si curam fugimus, virtus fugienda est, quae necesse est cum aliqua cura res sibi contrarias aspernetur atque oderit, ut bonitas malitiam, temperantia libidinem, ignaviam fortitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 60:6)
eorum autem castrorum imperatorem ducemque hostium intra moenia atque adeo in senatu videtis intestinam aliquam cotidie perniciem rei publicae molientem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 5:2)
iam intelleges multo me vigilare acrius ad salutem quam te ad perniciem rei publicae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 8:5)
denique, quotienscumque me petisti, per me tibi obstiti, quamquam videbam perniciem meam cum magna calamitate rei publicae esse coniunctam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 11:5)
Hisce ominibus, Catilina, cum summa rei publicae salute, cum tua peste ac pernicie cumque eorum exitio, qui se tecum omni scelere parricidioque iunxerunt, proficiscere ad impium bellum ac nefarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 33:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION