라틴어 문장 검색

"Denique et antequam commerciis orbis pateret et antequam gentes ritus suos moresque miscerent, unaquaeque natio conditorem suum aut ducem inclytum aut reginam pudicam sexu suo fortiorem aut alicuius muneris vel artis repertorem venerabatur ut civem bonae memoriae:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 20장 1:11)
"Terrae enim vel Caeli filius, quod apud Italos esset ignotis parentibus, proditus, ut in hodiernum inopinato visos caelo missos, ignobiles et ignotos terrae filios nominamus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:13)
Eodem tamen tempore Athenis apud Demetrium Syrum veterem et non ignobilem dicendi magistrum studiose exerceri solebam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 7:2)
multa dixi in ignobilem regem quibus totus est explosus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 10 3:4)
his utitur quasi praefectis libidinum suarum, hi voluptates omnis vestigant atque odorantur, hi sunt conditores instructoresque convivi, idem expendunt atque aestimant voluptates sententiamque dicunt et iudicant quantum cuique libidini tribuendum esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 3:1)
Cyrenaeum Theodorum, philosophum non ignobilem, nonne miramur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 101:8)
multi inhonorati proferuntur, et quidem propter id ipsum beatiores, eorumque, qui privatum otium negotiis publicis antetulerunt, nominatim vita laudatur, nec siletur illud potentissimi regis anapaestum, qui laudat senem et fortunatum esse dicit, quod inglorius sit atque ignobilis ad supremum diem perventurus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 57:6)
Et si Zeno Citieus, advena quidam et ignobilis verborum opifex, insinuasse se in antiquam philosophiam videtur, huius sententiae gravitas a Platonis auctoritate repetatur, apud quem saepe haec oratio usurpata est, ut nihil praeter virtutem diceretur bonum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 34:4)
Asclepiadem ferunt, non ignobilem Eretricum philosophum, cum quidam quaereret, quid ei caecitas attulisset, respondisse, puero ut uno esset comitatior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 113:3)
Reverere conditores deos et nomina deorum, reverere gloriam veterem et hanc ipsam senectutem, quae in homine venerabilis, in urbibus sacra.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 3:1)
quorum ego supplicium distuli, ut te conditorem disciplinae militaris firmatoremque consulerem de modo poenae.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 29 1:1)
Ilia si tumido geminos in ventre necasset, Casurus dominae conditor Urbis erat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 146)
Hoc tibi, Rufe, brevi properatum tempore mittit Naso, parum faustae conditor Artis, opus, ut, quamquam longe toto sumus orbe remoti, scire tamen possis nos meminisse tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 111)
tempora digereret cum conditor urbis, in anno constituit menses quinque bis esse suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권15)
iam scilicet intra viscera Romanae conditor urbis erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권14)

SEARCH

MENU NAVIGATION