라틴어 문장 검색

nam quae fraudis via restet, ut ipsa calcatrix mundi mundanis victa fatiscat inlecebris spretoque iterum sese inplicet auro?
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1162)
Carpit enim viris paulatim uritque videndo femina nec nemorum patitur meminisse nec herbae dulcibus illa quidem inlecebris, et saepe superbos cornibus inter se subigit decernere amantis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 9:3)
carmine qui tragico vilem certavit ob hircum, mox etiam agrestis Satyros nudavit et asper incolumi gravitate iocum temptavit eo quod inlecebris erat et grata novitate morandus spectator functusque sacris et potus et exlex.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 8:1)
et alio loco civilitatis particulae simulacrum et quartam partem adulationis, quod duas partes civilitatis corpori adsignet, medicinam et quam interpretantur exercitatricem, duas animo, legalem atque iustitiam;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 234:1)
adulationem autem medicinae vocet cocorum artificium, exercitatricis mangonum, qui colorem fuco et verum robur inani sagina mentiantur, legalis cavillatricem, iustitiae rhetoricen.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 234:2)
ad quod ille quidem conticescit, sed sermonem suscipit Polus iuvenili calore inconsideratior, contra quem illa de simulacro et adulatione dicuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 237:1)
Sed frequenter sub hac facie latet adulatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 74:4)
summissa adulatio, adfectata scurrilitas, in rebus ac verbis parum modestis ac pudicis vilis pudor, in omni negotio neglecta auctoritas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 31:4)
et quoque carentium ira, laetitia, adulatio et oculis et quibusdam aliis corporis signis deprehenditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 213:2)
breviatur enim cervix et gestum quendam humilem atque servilem et quasi fraudulentum facit, cum se in habitum adulationis, , metus tingunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 230:2)
Quod si quis etiam a culpa vacuus in amicitiam eius inciderat, cotidiano usu atque illecebris facile par similisque ceteris efficiebatur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장3)
Adulatio quam similis est amicitiae !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 7:1)
Alius, cui convivarum censura permissa est, perstat infelix et exspectat, quos adulatio et intemperantia aut gulae aut linguae revocet in crastinum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 8:1)
quicquid in nos adulatio sine pudore congessit, tamquam debitum prendimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 11:4)
Pro sua quemque portione adulatio infatuat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION