라틴어 문장 검색

similis in statuariis differentia Nam duriora et Tuscanicis proxima Callon atque Hegesias, iam minus rigida Calamis, molliora adhuc supra dictis Myron fecit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 173:1)
Si hic tibi videtur nimis rigidus, elige remissioris animi virum Laelium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 10:2)
Cum Idomeneo scriberet et illum a vita speciosa ad fidelem stabilemque gloriam revocaret, rigidae tunc potentiae ministrum et magna tractantem:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 3:2)
cum in aliquem inertem et hac plebeia unctione contentum incidi, audio crepitum inlisae manus umeris, quae prout plana pervenit aut concava, ita sonum mutat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 1:5)
Rigida re quid amplius intendi potest ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 20:3)
dicet fortunatiorem sibi videri, qui omnia rerum adversarum onera rigida cervice sustollat, qui supra fortunam existat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 25:2)
Etiam si favente fortuna in unum congesta sunt, dominis suis incubant gravia et illos semper premunt, aliquando et inlidunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 30:4)
ut primum iussus est servili fungi et contumelioso ministerio, adferre enim vas obscenum iubebatur, inlisum parieti caput rupit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 14:4)
Si rectam illam rigidi iudicis sententiam quaeris, alterum ab altero absolvet et dicet:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 4:1)
abducunt a patria, a parentibus, ab amicis, a virtutibus et in turpem vitam misera nisi turpi spe illidunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 12:3)
si cum tirone et indocto, non tam rigide nec tam excusse sed languidius et in ipsam eius derigentes manum remisse occurremus.
(세네카, 행복론, Liber II 71:3)
Non est quod me solos putes dicere, quos a basilica immissi demum canes eiciunt, quos aut in sua vides turba speciosius elidi aut in aliena contemptius, quos officia domibus suis e vocant, ut alienis foribus inlidant, aut hasta praetoris infami lucro et quandoque suppuraturo exercet.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 64:2)
Unum fuisse Homero servum, tres Platoni, nullum Zenoni, a quo coepit Stoicorum rigida ac virilis sapientia, satis constat.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 86:2)
In hoc profundum inquietumque proiecti mare, alternis aestibus reciprocum et modo allevans nos subitis incrementis, modo maioribus damnis deferens assidueque iactans, numquam stabili consistimus loco, pendemus et fluctuamur et alter in alterum illidimur et aliquando naufragium facimus, semper timemus;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 52:2)
nihilque habentem, in quod laboret, lux orta expellit, et eum multorum frustra liminibus inlisus nomeneulatores persalutavit, a multis exclusus neminem ex omnibus difficilius domi quam se convenit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 115:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION