라틴어 문장 검색

quae virga ideo serpentibus inligata est, ut sicut illi obliti veneni sui in se coeunt, ita hostes contemptis et depositis inimicitiis in amicitiam revertantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 13818)
inutilis pro 'vulnere debilitatus'. inque ligatus pro 'inligatusque':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7941)
tela tenens ordo est 'tua supplex tela tenens', quibus inligata est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5591)
et ingeniose 'tenens', cum inligata sit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5592)
crinali auro quo crines inligantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5761)
manipli autem dicti sunt signiferi, quia sub Romulo pauper adhuc Romanus exercitus hastis faeni manipulos inligabant, et hos pro signis gerebant;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8704)
attrita ansa frequenti scilicet potu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 171)
attritus splendescere vomer Lucretius "oc- culto decrescit vomer in arvo":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 461)
inter Lapithas autem et Centauros bellum fuit propter Hippodamiam, sive Deianiram, et cum ad rapiendam virginem insolentes Centauri fuissent, a Lapithis sunt attriti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4563)
quidam Philyram in florem conversam dicunt vel in arborem, unde liber phi- lyrinus dicitur, quo coronae illigantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 9310)
nam, ut etiam in tertio Aeneidis diximus, Lacones, diu bello attriti ab Atheniensibus et inopiam timentes virorum, praeceperunt ut virgines eorum cum quibuscumque concumberent:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1254)
quam colligunt de gummi arborum et lapidibus rasis, unde paulo post dicit "saepe etiam duris errando in cotibus alas attrivere". tenaces ceras mella retinentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1612)
"adeo divites facultatibus suis inligatos magis aurum suspicere consuesse quam caelum, nostrates pauperes et commentos esse prudentiam et tradidisse ceteris disciplinam."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:14)
ita sunt angustis et concisis disputationibus inligati;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 61:2)
Neque est ex multis res una, quae magis oratorem ab imperito dicendi ignaroque distinguat, quam quod ille rudis incondite fundit quantum potest et id, quod dicit, spiritu, non arte determinat, orator autem sic inligat sententiam verbis, ut eam numero quodam complectatur et astricto et soluto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 175:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION