라틴어 문장 검색

nisi festinare cubantis imbecillitas cogit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 3:10)
Ubi in primis dentes nonnumquam moventur, modo propter radicum imbecillitatem, modo propter gingivarum arescentium vitium.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 2:2)
maximeque ubi ambulando id elicere imbecillitas prohibuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 30:10)
Nonnumquam enim nervorum imbecillitas efficit, ut, quamvis non exciderit vertebra, paulum tamen aut in posteriorem, aut in priorem partem promineat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIV De spina luxata. 3:4)
durum Patientia corpus instruit, ut nulli cupiat cessisse labori;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:45)
Iam vero ipsae fecunditate praestant omnibus, quas ante rettuli, tum etiam patientia;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 20:1)
nam si cacumina in unum competunt, imbecillitas eius partis gravata pondere iam maturum fructum prosternit, et canibus ferisque reddit obnoxium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 1:4)
interdum et pondus aliquod iniungitur, ut maiore nisu laboris exploretur patientia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 7:3)
propter quae undique necessitate contumaciam de-ponit, et ad patientiam laboris paucissimis verberibus perducitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 10:6)
Sed modice ac sine festinatione persequi pecus oportebit, ne imbecillitas eius longis itineribus aggravetur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 3:1)
Nocte coepta egressus augurali per occulta et vigilibus ignara, comite uno, contectus umeros ferina pelle, adit castrorum vias, adsistit tabernaculis fruiturque fama sui, cum hic nobilitatem ducis, decorem alius, plurimi patientiam, comitatem, per seria per iocos eundem animum laudibus ferrent reddendamque gratiam in acie faterentur, simul perfidos et ruptores pacis ultioni et gloriae mactandos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 13장1)
iam corpus ut visu torvum et ad brevem impetum validum, sic nulla vulnerum patientia:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 14장8)
' scilicet etiam illum qui libertatem publicam nollet tam proiectae servientium patientiae taedebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 65장4)
neque illos imbecillitatis damnandos:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 8장7)
velle id populum Romanum, cupere exercitus, neque ausurum contra Seianum qui nunc patientiam senis et segnitiam iuvenis iuxta insultet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 59장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION