라틴어 문장 검색

Inbecillus est et ignavus, qui propter dolorem moritur, stultus, qui doloris causa vivit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 36:5)
Alexander cum iam in India vagaretur et gentes ne finitimis quidem satis notas bello vastaret, in obsidione cuiusdam urbis, dum circumit muros et inbecillissima moenium quaerit, sagitta ictus diu persedere et incepta agere perseveravit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 12:1)
Nulla res citius in odium venit quam dolor, qui recens consolatorem invenit et aliquos ad se adducit, inveteratus vero deridetur, nec inmerito.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 13:4)
Omnia enim ista, in quae dominium casus exercet, serva sunt, pecunia et corpus et honores, inbecilla, fluida, mortalia, possessionis incertae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 23:3)
Eodem modo haec, ad quae omnes inbecilli sumus, dura atque intoleranda credimus, obliti, quam multis tormentum sit vino carere aut prima luce excitari.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 23:3)
morbi sunt inveterata vitia et dura, ut avaritia, ut ambitio;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 11:3)
Tam inbecillum est quod nocet quam cui nocetur, optima vi noxia carent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 17:2)
quam inbecilli animo sint, quorum lacertos umerosque miramur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 2:5)
Quantulum autem sapienti damus, si inbecillissimis fortior est et maestissimis laetior et effrenatissimis moderatior et humillimis maior ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 4:2)
Numquid dubium est, quin vitia mentis humanae inveterata et dura, quae morbos vocamus, inmoderata sint, ut avaritia, ut crudelitas, ut inpotentia ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 10:3)
Cleanthes utilem quidem iudicat et hanc partem, sed inbecillam nisi ab universo fluit, nisi decreta ipsa philosophiae et capita cognovit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 4:1)
Non est," inquit, " quod protinus inbecillam aciem committas inprobo lumini;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 20:1)
Inbecillioribus quidem ingeniis necessarium est aliquem :
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 50:5)
Inbecilla sunt per se et, ut ita dicam, sine radice, quae partibus dantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 12:3)
In hac ergo morum perversitate desideratur solito vehementius aliquid, quod mala inveterata discutiat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 34:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION