라틴어 문장 검색

suis quippe instrumentis res rationis expenditur, cum iudicium cogitur subire prudentis.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 2:5)
Sed huic munusculo non eadem quae ceteris inminent artibus munimenta constituo, neque enim fere ulla sic cunctis absoluta partibus nullius indiga suis tantum est scientia nixa praesidiis, ut non ceterarum quoque artium adiumenta desideret.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 2:6)
pro uerae uirtutis praemiis falsi sceleris poenas subimus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:31)
Uidere autem uideor nefarias sceleratorum officinas gaudio laetitiaque fluitantes, perditissimum quemque nouis delationum fraudibus imminentem, iacere bonos nostri discriminis terrore prostratos, flagitiosum quemque ad audendum quidem facinus impunitate, ad efficiendum uero praemiis incitari, insontes autem non modo securitate uerum ipsa etiam defensione priuatos.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:15)
Uera dehinc animum subierint.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, II 13:1)
Uel uirides campos transmittere uel subire siluas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, X 7:1)
Neque tamen aequo loco sui potestatem faciebat, sed ex grumo… Excelsum tumulum capiebant, usque eo ut necessario cogeretur iniquum locum subire.
(카이사르, 히스파니아 전기 24:4)
Subeunt in adventu nostri depellunturque telis.
(카이사르, 히스파니아 전기 38:10)
Quo facto dubitatione sublata tantus incessit timor ut ad extremum [casum] periculi omnes deducti viderentur atque alii morari Caesarem dicerent quin navis conscendere iuberent, alii multo gravius extimescerent, quod neque celari Alexandrini possent in apparanda fuga, cum tam parvo spatio distarent ab ipsis, neque illis imminentibus atque insequentibus ullus in navis receptus daretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 7:1)
quas protexerunt ex molibus atque aedificiis imminentibus et nostros adire propius prohibuerunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 16:11)
nullum enim processum virtus habebat aut periculum ignavia subibat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 29:3)
quod quidem supplicium gravius morte cives Romani subissent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 70:7)
Cuius aliquamdiu Caesar irridebat inanem ostentationem et eo loco militum coartationem, quem in locum nemo sanus hostis subiturus esset:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 74:5)
Quae quam facile subierant iniquum locum, tam celeriter gradu pulsae premebantur loci iniquitate.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 76:3)
At nostri victoria elati subire iniquum locum munitionesque aggredi non dubitarunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 76:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION