라틴어 문장 검색

Meandrius scribit Milesios ἀπόλλωνι Οὐλίῳ pro salute sua immolare.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 21:3)
Camerienses, qui sacram Soli incolunt insulam, ἀειγενέτῆ Apollini immolant, τῷ τὸν ἥλιον ἀεὶ γίγνεσθαι καὶ ἀεὶ γεννᾶν, id est quod semper exoriens gignitur, quodque ipse generat universa inseminando fovendo producendo alendo augendoque.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 35:1)
Lapidatus a populo Vatinius, cum gladiatorium munus ederet, optinuerat ut aediles edicerent, ne quis in arenam nisi pomum misisse vellet.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VI. 1:2)
Quo dicto universitas populi ad solum Caesarem oculos et ora convertit, notantes inpotentiam eius hac dicacitate lapidatam.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 5:1)
At vero cum taurum mox immolat Apollini et Neptuno, apud aliam utique aram factum intellegimus:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 4:1)
Hyginus enim de proprietatibus deorum, cum de astris ac de stellis loqueretur, ait oportere his volucres immolari.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 4:3)
Quando enim diceret, Caelicolum regi mactabam in litore taurum si sciret taurum immolari huic deo vetitum, aut si didicisset quod Atteius Capito conprehendit?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 3:1)
Itaque Iovi tauro verre ariete immolari non licet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 3:3)
Labeo vero sexagesimo et octavo libro intulit nisi Neptuno Apollini et Marti taurum non immolari.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 4:1)
Quibus deorum tauro immoletur, si vis cum Virgilio communicare, ipse te docebit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 5:2)
At hic vester, flamen et pontifex et omnia, tam quid immoletur quam quid libetur ignorat, et, ne non ubique in libando pari errore sit devius, in octavo ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 3:1)
— Sulmone creatos Quattuor hic iuvenes, totidem quos educat Ufens, Viventes rapit, inferias quos immolet umbris.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 15:2)
Hoc enim verbum, inlaudati, non est idoneum ad exprimendam sceleratissimi hominis detestationem, qui, quod homines omnium gentium immolare solitus fuit, non laude indignus sed detestatione execrationeque totius generis humani dignus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 5:3)
illi intra corium immolati sibi bovis urina facta praeceperunt, ut obrutum terra conpletis maternis mensibus solveretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5353)
quam ob rem cum nec navigare possent, et pestilentiam sustinerent, consulta per Calchantem oracula dixerunt, Agamemnonio sanguine, hoc est immolata Iphigenia Dianam esse placandam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1165)

SEARCH

MENU NAVIGATION