라틴어 문장 검색

Etiam tradunt cinamomum et odorifera, sita juxta latrinas et loca foetida, diutius odorem retinere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:11)
Danda est omnino opera, ut arbor ista monarchiae, qualis fuit Nebuchadnezzaris, truncum habeat satis amplum et robstum ad ramos sitos et frondos sustenandos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 9:2)
Pecudes et aves delige eas quae a morbis praecipue immunes sunt et prae caeteris prolificae, quales sunt porci, caprae, galinae, galinae Indicae, anseres, columbae domesticae, cuniculi, et similes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:23)
Quod si verum sit pulchritudinem praecipuam sitam esse in moto decoro, mirum sane non est si provectiores aetate aliquando videantur iunioribus amabiliores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLI. [ = English XLIII] DE PULCHRITUDINE 2:10)
Sed haec res prudentia quaedam est, extra eas et supra eas sita, observatione tantum comparata.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:15)
Quorum capreolus, fugiendo per auia solus, Foedus init, subitusque sinit, mox rete subiuit;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:13)
"Sic inpune sines per nostros amodo fines Hoc errare ferox animal?
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIII. De ceruo et equo 36:4)
"Vlterius poenis nec habebere liber habenis, Nec sessoris eris inmunis, vt amodo reris, Sumpseris istud (h)onus cum gratis, ad omnia pronus".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIII. De ceruo et equo 36:15)
Et postulavit Ionathas a rege, ut immunem faceret Iudaeam et tres toparchias et Samaritidem, et promisit ei talenta trecenta.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장28)
et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt; et vexabat civitatem a terra et mari et neminem sinebat ingredi vel egredi.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장14)
Etenim multo tempore non sinere eos, qui gerunt impie, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장13)
Sed ex his, qui duces erant in singulis locis, Timotheus et Apollonius Gennaei filius, sed et Hieronymus et Demophon, super hos et Nicanor Cypriarches, non sinebant eos in silentio agere et quiete.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장2)
quippe qui lege et patria sanctoque templo in eo essent ut privarentur; ac populum, qui nuper paululum respirasset, ne sineret blasphemis nationibus subdi.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장11)
quare continuus timor non sinit esse felicem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:12)
ueram igitur beatitudinem in summo deo sitam esse necesse est. — Accipio, inquam, nec est quod contra dici ullo modo queat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION