라틴어 문장 검색

frueretur immo his set redderet uxorem rumperetque tabulas nuptialis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 30장4)
verum ita de se meritum Caesarem, ut vitam usui eius impenderet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 65장3)
etiam sapientiae doctoribus tempus impertiebat post epulas, utque contraria adseverantium discordia frueretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 16장3)
esse illi per Asiam avitos agros in quibus tuta et inturbida iuventa frueretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 22장9)
additur codicillis, tamquam de iniquitate exitii querens ita scripsisset, se quidem mori nullis supplicii causis, Rufrium autem Crispinum et Anicium Cerialem vita frui infensos principi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 17장10)
Nemora vero et luci et secretum ipsum, quod Aper increpabat, tantam mihi adferunt voluptatem, ut inter praecipuos carminum fructus numerem, quod non in strepitu nec sedente ante ostium litigatore nec inter sordes ac lacrimas reorum componuntur, sed secedit animus in loca pura atque innocentia fruiturque sedibus sacris.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 12장 1:1)
quotus enim quisque scholasticorum non hac sua persuasione fruitur, ut se ante Ciceronem numeret, sed plane post Gabinianum?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 26장 9:1)
quis ignorat utilius ac melius esse frui pace quam bello vexari?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 37장 7:1)
fruetur Vitellius fratre, coniuge, liberis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 47장9)
ipse abunde ratus si praesentibus frueretur, nec in longius consultans, noviens miliens sestertium paucissimis mensibus intervertisse creditur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 95장8)
nec deerant qui crederent utramque seditionem fraude Antonii coeptam, ut solus bello frueretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 11장8)
velut festis diebus id quoque gaudium accederet, exultabant, fruebantur, nulla partium cura, malis publicis laeti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 83장10)
frueretur praemiis et impunitate, Vespasianum melioribus relinqueret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 7장12)
suum cuique sanguinem indiscretum, sed maxime principibus, quorum prosperis et alii fruantur, adversa ad iunctissimos pertineant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 52장4)
et vulgata captarum legionum fama cuncti qui paulo ante Romanorum nomen horrebant, procurrentes ex agris tectisque et undique effusi insolito spectaculo nimium fruebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION