라틴어 문장 검색

'An me', inquis, tam amentem putas, ut apud imperitos isto modo loquar?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 95:4)
quin etiam agri cultura, quae abhorret ab omni politiore elegantia, tamen eas res, in quibus versatur, nominibus notavit novis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 6:2)
quis autem tam agrestibus institutis vivit, aut quis contra studia naturae tam vehementer obduravit, ut a rebus cognitione dignis abhorreat easque sine voluptate aut utilitate aliqua non requirat et pro nihilo putet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 48:2)
quare perspicuum est natura nos a dolore abhorrere, sic apparet a natura ipsa, ut eos, quos genuerimus, amemus, inpelli.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 81:7)
qui, cum ratio docuerit, quod honestum esset, id esse solum bonum, semper sit necesse est beatus vereque omnia ista nomina possideat, quae irrideri ab inperitis solent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 97:2)
apud imperitos tum illa dicta sunt, aliquid etiam coronae datum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 101:9)
etsi hoc quidem est in vitio, dissolutionem naturae tam valde perhorrescere - quod item est reprehendendum in dolore - , sed quia fere sic afficiuntur omnes, satis argumenti est ab interitu naturam abhorrere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 42:3)
qui clamores vulgi atque imperitorum excitantur in theatris, cum illa dicuntur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 85:2)
nam cum sic hominis natura generata sit, ut habeat quiddam ingenitum quasi civile atque populare, quod Graeci πολιτικόν vocant, quicquid aget quaeque virtus, id a communitate et ea, quam exposui, caritate ac societate humana non abhorrebit, vicissimque iustitia, ut ipsa se fundet in ceteras virtutes, sic illas expetet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 89:1)
omnium quis tam caecus in contemplandis rebus umquam fuit, ut non videret species istas hominum conlatas in deos aut consilio quodam sapientium, quo facilius animos imperitorum ad deorum cultum a vitae pravitate converterent, aut superstitione, ut essent simulacra quae venerantes deos ipsos se adire crederent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 77:3)
Quanto melius haec vulgus imperitorum, qui non membra solum hominis deo tribuant sed usum etiam membrorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 101:1)
has Graeci stellas Hyadas vocitare suerunt a pluendo (ὕειν enim est pluere), nostri imperite Suculas, quasi a subus essent non ab imbribus nominatae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 111:1)
Nec vero volgi atque imperitorum inscitiam despicere possum, cum ea considero quae dicuntur a Stoicis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 39:3)
sunt enim illa imperitorum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 39:4)
etenim qui ex errore imperitae multitudinis pendet, hic in magnis viris non est habendus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 85:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION