라틴어 문장 검색

Dux imperatorem pro necessariis rebus saepius interpellat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 33:3)
Altera dehinc die, acclamatum est ex jussu ducis per universum exercitum, ut pax et honor imperatori et omnibus suis deinceps exhiberetur, et justitia servaretur in omni mensura venditionis et emptionis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 34:2)
Imperator similiter interdixit in omni regno suo sub judicio vitae, ne quis noceret aut defraudaret quemquam de exercitu, sed omnia aequo pondere et mensura peregrinis venderentur, pretium vero alleviaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 34:3)
Post haec quadragesimali tempore inchoante, imperator ducem admonuit suae adesse praesentiae, multum per amicitiam et fidem datam illum obtestans et deprecans, quatenus transfretaret, et in terram Cappadociae tabernacula collocaret, propter aedificia, [0420D] quae populus incorrigibilis destruebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 34:4)
Ab hinc et deinceps, paulatim peregrinis chare omnia vendebantur, sed tamen munera imperatoris nequaquam duci imminuta sunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 34:6)
Dux vero, venditionis penuriam rerum necessariarum intuens et populi clamorem moleste accipiens, imperatorem saepius navigio conveniebat, et de gravitate venditionis eum arguebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 34:8)
Sed imperator, quasi inscius et id fieri nolens, rursus peregrinis omnia alleviabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 34:9)
- Boemundus adveniens, aegre persuasus est imperatoris homo fieri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 35:3)
Interea dum ad haec ducem cum imperatore agerentur, [0421A] et sancta Pascha, jam tribus septimanis evolutis, processisset, Boemundus decem millia habens equitum, et plurimas copias peditum, per Valonam et Durax et caeteras civitates regni Bulgarorum descendens, in virtute magna ante muros civitatis Constantinopolis astitit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 36:1)
Deinde diversis colloquiis et consiliis inter se habitis, Boemundus homo imperatoris factus est, cum juramento et fide data pactus cum eo quod nihil de regno ejus sibi retineret, nisi ex ejus gratia et consensu.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 36:4)
dux cum suis decenter ab imperatore dimittitur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 37:3)
Hac igitur Tankradi praesumptione imperator audita, moleste accepit, eo quod ejus colloquium vitaverit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 38:2)
Brevi dehinc intervallo adfuit Robertus Flandrensis cum immensis copiis, qui et ipse audita concordia ducis et Boemundi cum imperatore, foedus iniit, homo illius factus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 38:4)
Unde ipse quoque sicut et illi, [0421D] ingentia munera de manu imperatoris meruit accipere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 38:5)
Dehinc post aliquot dies ab imperatore benigne commendatus est, et flumine praedicti maris emenso, in regione et pratis Cappadociae sociis et Christianis principibus admistus, armis et copiis associatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 38:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION