라틴어 문장 검색

Parique indignationis impetu Florentius et Barchalba, qui eum duxerunt, confestim, non pensata ratione, sunt interfecti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 9장 10:1)
Ubi vero turmae congressae strictis conflixere mucronibus, nostrorum acies impetu hostium acriore concussa nec resistendi nec faciendi fortiter copiam repperit, cunctis metu compulsis in fugam, cum Severianum vidissent equo deturbatum, missilique telo perfossum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 1장 4:1)
Ideoque iratus, in tribunum animadvertere statuit, ausum hoc inconsulta potestate superiore fecisse, eumque damnasset, ni militari impetu commissum facinus atrox documentis evidentibus constitisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 2장 9:2)
Advenit post hos imperator Lucullus, qui cum durissima gente Bessorum conflixit omnium primus, eodemque impetu Haemimontanos acriter resistentes oppressit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 4장 11:1)
Et quamquam Valentinianus, homo propalam ferus, inter imperitandi exordia, ut asperitatis opinionem molliret, impetus truces retinere non numquam in potestate animi nitebatur, serpens tamen vitium et dilatum, paulatim licentius erupit ad perniciem plurimorum, quod auxit ira acerbius effervescens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 7장 4:1)
Profectus itaque ab Ambianis, Treverosque festinans, nuntio percellitur gravi, qui Britannias indicabat barbarica conspiratione ad ultimam vexatas inopiam, Nectaridumque comitem maritimi tractus occisum, et Fullofauden ducem hostilibus insidiis circumventum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 8장 1:1)
Proinde quiete reficiendis corporibus data, signoque erecto, quod solet ad pugnam hortari, tubarum minacium accendente clangore, fidentissimo impetu acies motas, prompte ante alios praeiere duo iuvenes lecti, in principiis adeundi discriminis, Salvius et Lupicinus, scutarius unus, alter e schola gentilium, bellum fragore terribili concitantes:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 12:1)
Sed ut solent insperati casus aggravare miserabilis clades, nomine, servus Anepsiae, verberatae coniugis dolore perculsus, negotium ad Simplicium detulit, nocte progressus, missique apparitores, e latebris abstraxerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 49:3)
Denique praeter complures alios quos absumpserunt insidiae tales, Constantianus tribunus stabuli impetu est clandestino exceptus, moxque interfectus, Valentiniani affinis, Cerealis et Iustinae germanus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 10:2)
Quaesitus in unum impiorum hominum globus, imitatus rationalis officium, ipsumque iudicem, vespertinis tenebris lugubre clamante praecone, civitatem ingressi, ambitiosam domum cuiusdam primatis, ut proscripti iussique interfici, cum gladiis obsederunt, raptaque suppellectili pretiosa, quia subito perculsi familiares, hebetatis sensibus non defenderant dominum, caesis pluribus ante revolutam lucem gressu discessere veloci.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 13:1)
Stetere tamen mox conglobati, extremaque sorte vires (licet non integras) suggerente, confligere cogebantur, multaque caede perculsi, concidissent nullo relicto, ni cataphractorum equitum cuneus, ad inferendum periculum transeuntibus barbaris, ex alio latere prope divortium itineris, pari modo locatus, clamore percitus tristi, agiliter subvenisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 5장 6:2)
Flaccianus tamen ante legatorum interitum, cum a vicario audiretur et comite, constanter saluti suae propugnans, acclamationibus iratorum militum impetuque cum conviciis paene confossus est, obicientium, ideo Tripolitanos non potuisse defendi, quod ipsi ad expeditionalis usus praebere necessaria detrectarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 23:2)
alter inopinabili impetu, tempore aetatis extremo, a Saturnino centurione, consilio Plautiani praefecti, in cubiculo iacens confoderetur, ni tulisset suppetias filius adulescens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 17:2)
Eodem die inter complura alia hoc quoque evenerat triste, quod Salia, thesaurorum paulo ante per Thracias comes, cum de vinculis educitur audiendus, et calceo inserit pedem, quasi ruina incidentis immensi terroris repente perculsus, animam inter retinentium manus efflavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 26:1)
Quibus imminentis periculi metu defixis, revertique iussis ad sua, Caesaream ire tendebat, urbem opulentam quondam et nobilem, cuius itidem originem in Africae situ digessimus plene, eamque ingressus, cum omnem paene incendiis late dispersis vidisset exustam, horridasque canitie silices, primam et secundam legionem ad tempus ibi locari disposuit, ut favillarum egerentes acervos, agitarent ibi praesidium, ne repetito barbarorum impetu vastaretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION