라틴어 문장 검색

Si circensibus quispiam delectatur, si athletarum certamine, si mobilitate histrionum, si formis mulierum, si splendore gemmarum, vestium et ceteris huiusmodi per oculorum fenestras anime capta libertas est, et impletur illud propheticum:
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 5:6)
) Hoc est amore potius quam timore corda terrena implere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 47:18)
Quomodo ergo implebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 15:9)
Verbi gratia, saepe talia nos facere proponimus, quae decepti nos posse implere confidimus, et nonnunquam nitimur vel desideramus ut ea fiant, quae non minus fierent absque nostro proposito.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:14)
Incipit enim cogitare qualiter eius gratiam valeat invenire, incipit etiam quaerere locum et tempus cum opportunitate loquendi, ac brevem horam longissimum reputat annum, quia cupienti animo nil satis posset festinanter impleri;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 1장: 사랑이란 무엇인가 2:22)
Immo magis sapientes insanire dicuntur amore et ardentius carnis voluptates implere quam qui minori scientia gubernantur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 24:3)
Et in hoc mulier omnis suas per omnes credit attollere laudes et propriam accrescere famam, si aliarum insistat laudibus derogare, quae res manifeste cunctis demonstrat modicum in mulieribus dogma vigere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 31:4)
Quem tractatum nostrum si attenta volueris investigatione disquirere ac mentis intellectu percipere et eiusdem doctrinam operis executione complere, ratione manifesta cognosces neminem in amoris voluptatibus debere male suos expendere dies, ac inde rex coelestis in cunctis tibi propitius permanebit et in hoc saeculo prosperos mereberis habere successus et universa laudabilia et honesta desideria cordis implere, ac in futuro gloriam et vitam possidebis aeternam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 48:6)
Nunc indignanti similis fugitiva pusillae Terga premit turmae, et falsis terroribus implet, Sternitque exiguum ficto cognomine Gallum.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 15:2)
quoties implevit Strymona fletu!
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 9:6)
Tunc implebitur, quod Scriptura dicit:
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:30)
Ecce, domna regina, ego, fidelis uester, quod precepistis, fideliter impleui, paratus de ceteris oboedire que fueritis dignata imperare.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 5:2)
Postquam celestis aurata sedilia cetus Impleuit tantaque nitens deitate refulsit Ipsa domus, tanti lucem mirata diei, Concilii stetit in medio Natura, parumper In terram demissa caput, concepta seueris Vultibus exponens dextraque silencia dictans, Suspendensque animos, uoces exiuit in istas:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 24:1)
Implet spera manum, spere tamen umbra uideri Hec melius posset, que solam suscipit umbram, Nec proprium spere retinens consurgit in altum, Sed iacet in piano, nullo promota tumore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 2:4)
Perstat talis amor, mensuram muneris implens.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 26:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION