라틴어 문장 검색

praesertim, iudices, cum honoris amplissimi contentio et dies comitiorum subesset, quo quidem tempore - scio enim quam timida sit ambitio quantaque et quam sollicita sit cupiditas consulatus - omnia non modo quae reprehendi palam sed etiam quae obscure cogitari possunt timemus, rumorem, fabulam falsam, fictam, levem perhorrescimus, ora omnium atque oculos intuemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 16장 1:1)
nihil est enim tam molle, tam tenerum, tam aut fragile aut flexibile quam voluntas erga nos sensusque civium, qui non modo improbitati irascuntur candidatorum sed etiam in recte factis saepe fastidiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 16장 1:2)
omnia sunt, C. Aquili, eius modi quivis ut perspicere possit in hac causa improbitatem et gratiam cum inopia et veritate contendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 27장 1:1)
ego in hoc iudicio mihi Siculorum causam receptam, populi Romani susceptam esse arbitror, ut mihi non unus homo improbus opprimendus sit, id quod Siculi petiverunt, sed omnino omnis improbitas, id quod populus Romanus iam diu flagitat, exstinguenda atque delenda sit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 8장 2:1)
iam nunc mente et cogitatione prospicio quae tum studia hominum, qui concursus futuri sint, quantam exspectationem magnitudo iudici sit adlatura, quantam auditorum multitudinem infamia C. Verris concitatura, quantam denique audientiam orationi meae improbitas illius factura sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 13장 2:1)
quae vis est enim quae magis arceat homines ab inprobitate omni, quam si senserint nullum in delictis esse discrimen?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 1:9)
quid de nostris ambitionibus, quid de cupiditate honorum loquar?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 62:6)
avaritia, ambitio, mulierositas, pervicacia, ligurritio, vinulentia, cuppedia, et si qua similia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 26:6)
etenim, quae res pecuniae cupiditatem adferunt, ut amori, ut ambitioni, ut cotidianis sumptibus copiae suppetant, cum procul ab his omnibus rebus absit, cur pecuniam magnopere desideret vel potius cur curet omnino?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 89:7)
ille vero nostras ambitiones levitatesque contemnet honoresque populi etiam ultro delatos repudiabit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 104:6)
ambitiōne adductus, lēgātōs Rōmam mīsit;
(옥스포드 라틴 코스 2권, Bellum cīvīle22)
Ius habet ille sui, palpo quem ducit hiantem cretata ambitio?
(페르시우스, 풍자, satire 5118)
Primum enim sic ut omnia, spes quoque suas ambitioni donant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 4:3)
Nihil est tam arduum, quod non improbitas extorqueat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 87:5)
Sic totam praedam sola improbitas abstulit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vacca, capella, ovis, et leo.9)

SEARCH

MENU NAVIGATION