라틴어 문장 검색

vix me patiuntur, ubi acres incaluere animi, cervixque repugnat habenis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:26)
Tum primum radiis gelidi caluere triones et vetito frustra temptarunt aequore tingi, quaeque polo posita est glaciali proxima serpens, frigore pigra prius nec formidabilis ulli, incaluit sumpsitque novas fervoribus iras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 14:6)
Ipsum quoque Nerea fama est Doridaque et natas tepidis latuisse sub antris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 20:6)
Nam cum per litora lentis passibus, ut soleo, summa spatiarer harena, vidit et incaluit pelagi deus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 46:20)
Ergo ubi vaticinos concepit mente furores incaluitque deo, quem clausum pectore habebat, adspicit infantem "toto" que "salutifer orbi cresce puer" dixit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 52:1)
Iamque brevis vitae spatium sortita iuventus sanguineam tepido plangebat pectore matrem, quinque superstitibus, quorum fuit unus Echion.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 13:9)
Ergo ubi Narcissum per devia rura vagantem vidit et incaluit, sequitur vestigia furtim, quoque magis sequitur, flamma propiore calescit, non aliter, quam cum summis circumlita taedis admotas rapiunt vivacia sulphura flammas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 42:1)
Quam simul ad duras religatam bracchia cautes vidit Abantiades (nisi quod levis aura capillos moverat et tepido manabant lumina fletu, marmoreum ratus esset opus), trahit inscius ignes et stupet et visae correptus imagine formae paene suas quatere est oblitus in aere pennas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 68:1)
Tum super invergens liquidi carchesia vini alteraque invergens tepidi carchesia lactis verba simul fudit terrenaque numina civit umbrarumque rogat rapta cum coniuge regem, ne properent artus anima fraudare senili.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:4)
Aspera lingua tumet, tepidisque arentia ventis ora patent, auraeque graves captantur hiatu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 48:3)
Inque foco tepidum cinerem dimovit et ignes suscitat hesternos foliisque et cortice sicco nutrit et ad flammas anima producit anili.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 66:2)
Is tepidis inpletur aquis artusque fovendos accipit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 67:3)
incaluit vis illa mali resolutaque flammis Herculeos abiit late dilapsa per artus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 15:2)
inque sinu puerum, qui nondum impleverat annum, dulce ferebat onus tepidique ope lactis alebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 31:9)
Tepido dant oscula ligno adfusique suae radicibus arboris haerent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 33:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION