라틴어 문장 검색

mulieri vero inter urinae iter, et os pubis incidendum est sic, ut utroque loco plaga transversa sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 24:10)
Si quando autem ex inflammatione in his oritur, ubi primum id apparuit, incidendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 3:3)
Si id majus est, et basis latior, hamulo uno aut altero excipiendum est, paulumque supra basim incidendum:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 7:3)
Igitur inter sanam vitiatamque partem incidenda scalpello caro usque ad os est sic, ut neque contra ipsum articulum id fiat, et potius ex sana parte aliquid excidatur, quam ex aegra relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXIII De gangraena. 1:6)
Itaque, quantum fieri potest, eodem momento et cutis incidenda est, et os detegendum, et omni vitio liberandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 6:3)
Si acuta fragmenta sunt, incidi contra cutis debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VIII De jugulo fracto. 4:2)
subsidunt Pangaea rotis altaeque sonoro stridunt axe nives.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:62)
veniant praerupta Pachyno aequora, laxatis subsidant Syrtibus urbes.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:87)
solus at hic non puppe data, non milite misso subsedit fluitante fide.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:157)
subsidere nostris sub pedibus montes, arescere vidimus amnes.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:197)
dum gentibus ille confligit, vigili tu prospicis omnia sensu, ne quid in absentem virtutibus obvia semper audeat invidiae rabies neu fervor iniquus, ne qua procul positis furto subsederit armis calliditas nocitura domi.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae111)
subsedit patulis Tellus sine culmine campis in natos divisa suos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia49)
omnia subsident meliori pervia causae.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:57)
hic tabescente solutus subsedit galea liquefactaque fulgure cuspis canduit et subitis fluxere vaporibus enses.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:150)
cum rursus amplior messis provenerit, quicquid exteretur, capisterio expurgandum erit, et semper, quod propter magnitudinem ac pondus in imo subsederit, ad semen reservandum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION