라틴어 문장 검색

Tamen is ad id locorum talis vir--nam postea ambitione praeceps datus est--consulatum appetere non audebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 63장10)
Illis difficile est in potestatibus temperare, qui per ambitionem sese probos simulauere;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장14)
Id factum alii inopia bonorum, alii per ambitionem consulis memorabant, quod ab eo genere celebratus auctusque erat et homini potentiam quaerenti egentissimus quisque opportunissimus, cui neque sua cara, quippe quae nulla sunt, et omnia cum pretio honesta videntur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 86장3)
Ad hoc milites benigne appellare, multis rogantibus, aliis per se ipse dare beneficia, inuitus accipere, sed ea properantius quam aes mutuum reddere, ipse ab nullo repetere, magis id laborare, ut illi quam plurimi deberent, ioca atque seria cum humillimis agere, in operibus, in agmine atque ad vigilias multus adesse, neque interim, quod praua ambitio solet, consulis aut cuiusquam boni famam laedere, tantummodo neque consilio neque manu priorem alium pati, plerosque antevenire.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 96장2)
Quod multi per ambitionem fieri aiebant:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 100장11)
Asperum cultum et intonsum caput et neglegentiorem barbam et indictum argento odium et cubile humi positum, et quicquid aliud ambitio nempe perversa via sequitur, evita.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 2:1)
Numquid ambitionis aut gloriae ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 11:4)
occurrent tibi senes, qui se cum maxime ad ambitionem, ad peregrinationes, ad negotiandum parent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 17:2)
Sic de ambitione quomodo de amica queruntur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 10:1)
Nomina ex ambitione aut ex iniuria nata.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 11:7)
Multorum crudelitas et ambitio et luxuria, ut paria pessimis audeat, fortunae favore deficitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 4:4)
alius libidini servit, alius avaritiae, alius ambitioni, omnes timori.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 17:6)
idem sibi in me iuris esse volet et ambitio et ira;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 8:6)
Nec ideo te prohibuerim hos quoque audire, quibus admittere populum ac disserere consuetudo est, si modo hoc proposito in turbam prodeunt, ut meliores fiant faciantque meliores, si non ambitionis hoc causa exercent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 9:1)
Saepe videmur taedio rerum civilium et infelicis atque ingratae stationis paenitentia secessisse, tamen in illa latebra, in quam nos timor ac lassitudo coniecit, interdum recrudescit ambitio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION