라틴어 문장 검색

ac iam ut omnia contra opinionem acciderent, tamen se plurimum navibus posse, [quam] Romanos neque ullam facultatem habere navium, neque eorum locorum ubi bellum gesturi essent vada, portus, insulas novisse;
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 9장6)
ad extremum tamen agris expulsi et multis locis Germaniae triennium vagati ad Rhenum pervenerunt, quas regiones Menapii incolebant. Hi ad utramque ripam fluminis agros, aedificia vicosque habebant;
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 4장2)
[Mosa profluit ex monte Vosego, qui est in finibus Lingonum, et parte quadam ex Rheno recepta, quae appellatur Vacalus insulam efficit Batavorum, in Oceanum influit
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 10장1)
Rhenus autem oritur ex Lepontiis, qui Alpes incolunt, et longo spatio per fines Nantuatium, Helvetiorum, Sequanorum, Mediomatricorum, Tribocorum, Treverorum citatus fertur et,
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 10장3)
et si tempus anni ad bellum gerendum deficeret, tamen magno sibi usui fore arbitrabatur, si modo insulam adiisset, genus hominum perspexisset, loca, portus, aditus cognovisset; quae omnia fere Gallis erant incognita.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 20장2)
Interim, consilio eius cognito et per mercatores perlato ad Britannos, a compluribus insulae civitatibus ad eum legati veniunt, qui polliceantur obsides dare atque imperio populi Romani obtemperare.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 21장5)
Nostri, simul in arido constiterunt, suis omnibus consecutis, in hostes impetum fecerunt atque eos in fugam dederunt; neque longius prosequi potuerunt, quod equites cursum tenere atque insulam capere non potuerant. Hoc unum ad pristinam fortunam Caesari defuit.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 26장5)
Quae cum adpropinquarent Britanniae et ex castris viderentur, tanta tempestas subito coorta est ut nulla earum cursum tenere posset, sed aliae eodem unde erant profectae referrentur, aliae ad inferiorem partem insulae, quae est propius solis occasum, magno suo cum periculo deicerentur;
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 28장2)
Tum rursus aestus commutationem secutus remis contendit ut eam partem insulae caperet, qua optimum esse egressum superiore aestate cognoverat.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 8장3)
Insula natura triquetra, cuius unum latus est contra Galliam. Huius lateris alter angulus, qui est ad Cantium, quo fere omnes ex Gallia naves appelluntur, ad orientem solem, inferior ad meridiem spectat. Hoc pertinet circiter mila passuum quingenta.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 13장1)
Ita omnis insula est in circuitu vicies centum milium passuum.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 13장7)
Ex his omnibus longe sunt humanissimi qui Cantium incolunt, quae regio est maritima omnis, neque multum a Gallica differunt consuetudine.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 14장1)
qui proximi Oceano fuerunt, his insulis sese occultaverunt, quas aestus efficere consuerunt:
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 31장3)
Dum haec apud Caesarem geruntur, Labienus eo supplemento, quod nuper ex Italia venerat, relicto Agedinci, ut esset impedimentis praesidio, cum quattuor legionibus Lutetiam proficiscitur. Id est oppidum Parisiorum, quod positum est in insula fluminis Sequanae.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 57장1)
Id est oppidum Senonum in insula Sequanae positum, ut paulo ante de Lutetia diximus.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 58장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION