라틴어 문장 검색

ne enumerem, quot et quos diuersarum partium uenia et incolumitate donatos principem etiam in ciuitate locum tenere passus sit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 51장 1:2)
Cum deinde paucos post dies in proximas Campaniae insulas traiecisset, uota pro reditu suscepta sunt, ne minimam quidem occasionem quoquam omittente in testificanda sollicitudine et cura de incolumitate eius.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 14장 2:1)
Ipsos missuros ad oraculum, non qui Iovem interrogent, quod ex rege cognoverint, sed qui gratias agant, qui vota pro incolumitate regis optimi persolvant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 8:1)
Titulus facinori speciosus praeferebatur, vindicta Darei, sed fortunam, non scelus oderat Bessi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 24:2)
tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterqueinposita haud umquam misera formidine privet?
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장45)
non fateatur idolatras eos, sed similis eorum, qui in Actibus Apostolorum ex patrimonio suo partem pretii reservantes praesenti periere vindicta.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 5:9)
"at vindicta bonum vita iucundius ipsa."
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII70)
plurima felix paulatim vitia atque errores exuit omnes, prima docet rectum sapientia, quippe minuti semper et infirmi est animi exiguique voluptas ultio, continuo sic collige, quod vindicta nemo magis gaudet quam femina.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII74)
tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli consensu magno efficiunt curabilis ut sit vindicta et gravior quam iniuria, dignum erit ergo declamatoris mulino corde Vagelli, cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot milia clavorum, quis tam procul absit ab urbe praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra ut veniat?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI6)
Nec cum hominibus, sed cum monstris quoque dimicatum est, cum quasi in vindictam Africae nata mirae magnitudinis serpens posita apud Bagradam castra vexaverit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 22:1)
Sic vindicta Caesaris dilata potius quam oppressa est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CASSI ET BRUTI 4:2)
quid, quod in his quoque exigendae vindictae repperitur animositas?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 27:2)
Quos perduxit dies integra carnis incolumitate durarunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 16:1)
Felix Roma quidem, civesque habitura beatos, Si libertatis superis tam cura placeret, Quam vindicta placet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:57)
Cladis tamen huius habemus Vindictam, quantam terris dare numina fas est.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:74)

SEARCH

MENU NAVIGATION