라틴어 문장 검색

Interveniat aliquando admonitio, sed verecunda, quae non poscat nec in ius vocet.
(세네카, 행복론, Liber VII 119:6)
Simile tu putas esse, utrum cures, ut incorruptum et a fraude advehentium et a neglegentia frumentum transfundatur in horrea, ne concepto umore vitietur et concalescat, ut ad mensuram pondusque respondeat, an ad haec sacra et sublimia accedas sciturus, quae materia sit dei, quae voluptas, quae condicio, quae forma;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 116:2)
optime de posteris, ad quos veniet incorrupta rerum fides auctori suo magno imputata ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 4:4)
non invidia felicitatis alienae tangitur, non suae premitur, ne conviciis quidem ullis verecundae aures verberantur ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 114:3)
Incorruptus vir sit externis et insuperabilis miratorque tantum sui, fidens animo atque in utrumque paratus, artifex vitae ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 39:1)
non probabat adserens minus uerecundum esse aut tolerabile infamare nouercam quam accusare.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.68)
indicium fuit morientis breue, filii uerecundum.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Cavete Proditorem.19)
iam tunc nobis uerecunde indicauit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Cavete Proditorem.23)
nec adhuc sciebat, quam uerecundum maritum esset habitura.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, mutanda optio aptore convicto.13)
fletus humanarum necessitatum uerecunda execratio est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.52)
sed (tua sic domitis Parthae telluris alumnis pura triumphantis hasta sequatur equos) incorrupta mei conserua foedera lecti!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 335)
intra conclave succensum solidus dies et haec abundantia lucis inclusae ut verecundos quosque compellat aliquid se plus putare quam nudos.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 4:3)
Menstruanus amicus tuus longo istic tempore inspectus meruit inter personas nobis quoque caras devinctasque censeri, opportunus elegans, verecundus sobrius, parcus religiosus et his morum dotibus praeditus ut, quotiens in boni cuiusque adscitur amicitias, non amplius consequatur beneficii ipse quam tribuat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Pegasio suo salutem 1:2)
quod demum ita sequetur, si non ex solido querimonias partium verecundus censor excludas;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Explicio suo salutem 1:2)
enimvero vestis adstricta, tensus coturnus, crinis in rotae specimen accisus barba intra rugarum latebras mersis ad cutem secta forcipibus, ad hoc et munere superno membrorum solida coniunctio, integer visus, amplus in celeri gressus incessu, incorruptae lactea dentium compage gingivae, non illi stomachus nauseat, non vena flammatur, non cor incutitur, non pulmo suspirat, non riget lumbus, non iecur turget, non rnollescit manus, non spina curvatur, sed praeditus sanitate iuvenali solam sibi vindicat de senectute reverentiam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Vectio suo Salutem. 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION