라틴어 문장 검색

incredibile est enim, quam sit omne ius civile praeter hoc nostrum inconditum ac paene ridiculum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 197:2)
erantque multi qui, quamquam non ita se rem habere arbitrarentur, tamen, quo facilius nos incensos studio discendi a doctrina deterrerent, libenter id, quod dixi, de illis oratoribus praedicarent, ut, si homines non eruditi summam essent prudentiam atque incredibilem eloquentiam consecuti, inanis omnis noster esse labor et stultum in nobis erudiendis patris nostri, optimi ac prudentissimi viri, studium videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 1:3)
Potuit hic locus tam anceps, tam inauditus, tam lubricus, tam novus sine quadam incredibili vi ac facultate dicendi tractari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 125:1)
Carneadi vero vis incredibilis illa dicendi et varietas perquam esset optanda nobis, qui nullam umquam in illis suis disputationibus rem defendit quam non probarit, nullam oppugnavit quam non everterit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 161:1)
Huic autem est illa dispar adiuncta ratio orationis, quae alio quodam genere mentis iudicum permovet impellitque, ut aut oderint aut diligant aut invideant aut salvum velint aut metuant aut sperent aut cupiant aut abhorreant aut laetentur aut maereant aut misereantur aut poenire velint aut ad eos motus deducantur, si qui finitimi sunt [et de propinquis ac] talibus animi permotionibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 185:1)
non me hercule umquam apud iudices [aut] dolorem aut misericordiam aut invidiam aut odium dicendo excitare volui quin ipse in commovendis iudicibus eis ipsis sensibus, ad quos illos adducere vellem, permoverer;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 189:5)
" Etiam illa, quae minuendi aut augendi causa ad incredibilem admirationem efferuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 267:1)
Ego enim cum ad causam sum adgressus atque omnia cogitando, quoad facere potui, persecutus, cum et argumenta causae et eos locos, quibus animi iudicum conciliantur, et illos, quibus permoventur, vidi atque cognovi, tum constituo quid habeat causa quaeque boni, quid mali;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 291:3)
Ita apud Graecos fertur incredibili quadam magnitudine consili atque ingeni Atheniensis ille fuisse Themistocles;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 299:4)
Et quoniam, quod saepe iam dixi, tribus rebus homines ad nostram sententiam perducimus, aut docendo aut conciliando aut permovendo, una ex tribus his rebus res prae nobis est ferenda, ut nihil aliud nisi docere velle videamur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 310:1)
Sed his partibus orationis quae, etsi nihil docent argumentando, persuadendo tamen et commovendo perficiunt plurimum, quamquam maxime proprius est locus et in exordiendo et in perorando, digredi tamen ab eo, quod proposueris atque agas, permovendorum animorum causa saepe utile est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 311:1)
omniaque cum superioribus orationis locis tum maxime extremo ad mentis iudicum quam maxime permovendas et ad utilitatem nostram vocandas conferenda sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 332:2)
Mihi quidem, Quinte frater, et eorum casus, de quibus ante dixi, et ea, quae nosmet ipsi ob amorem in rem publicam incredibilem et singularem pertulimus ac sensimus, cogitanti sententia saepe tua vera ac sapiens videri solet, qui propter tot tantos tam praecipitisque casus clarissimorum hominum atque optimorum virorum me semper ab omni contentione ac dimicatione [animi] revocasti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 13:1)
Illud autem ne quis admiretur, quonam modo haec vulgus imperitorum in audiendo notet, cum in omni genere tum in hoc ipso magna quaedam est vis incredibilisque naturae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 195:1)
aut haec inaequabili varietate distinguimus, cum parva magnis simplicia coniunctis obscura dilucidis laeta tristibus incredibilia probabilibus inteximus, quae in exornationem cadunt omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION