라틴어 문장 검색

tectos tenebris horridis stratisque opertos segnibus suadet quietem linquere iam iamque venturo die, ut, cum coruscis flatibus aurora caelum sparserit, omnes labore exercitos confirmet ad spem luminis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum9)
quae veterum tuba quaeve lyra flatibus inclyta vel fidibus divitis omnipotentis opus, quaeque fruenda patent homini, laudibus aequiperare queat?
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum23)
sic excitato perspicax acumine liberque flatu laxiore spiritus rerum parentem rectius precabitur.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium6)
spirat sacrilegis flatibus inscius erroresque suos indocilis fovet, obtestor, iubeas ne citus inpetus arsurum mediis inferat ignibus.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권21)
ipso rore mihi seges est, quo gramen onagris, spurca suis nostro amne natat, nostra intrat et ipsos aura canes animatque levi fera corpora flatu.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2287)
arsit enim scintilla odii de fomite zeli et dolor ingenium subitus conflavit iniquum, viderat argillam simulacrum et structile flatu concaluisse Dei, dominum quoque conditioni 1 inpositum, natura soli pelagique polique ut famulans homini locupletem fundere partum nosset et effusum terreno addicere regi.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 159)
sic animas caeli de fontibus unicoloras infundit natura solo, sed suavibus istic devinctae inlecebris retinentur, et aethera paucae conscendunt reduces, multas viscosus inescat pastus et ad superas percurrere non sinit auras, praescius inde Pater liventia Tartara plumbo incendit liquido piceasque bitumine fossas infernalis aquae furvo subfodit Averno, et Phlegethonteo sub gurgite sanxit edaces perpetuis scelerum poenis inolescere vermes, norat enim flatu ex proprio vegetamen inesse corporibus nostris animamque ex ore perenni formatam non posse mori, non posse vicissim pollutam vitiis rursum ad convexa reverti mersandam penitus puteo ferventis abyssi, vermibus et flammis et discruciatibus aevum inmortale dedit, senio ne poena periret non pereunte anima, carpunt tormenta foventque materiam sine fine datam, mors deserit ipsa aeternos gemitus et flentes vivere cogit.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1218)
nonne magis flatus sine corpore cuncta notabit corporis involucris tumulo frigente repostis?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1235)
illius fidem figurans nube fertur anulus, hic sui dat pignus oris, ut ferunt, orarium, quae superno rapta flatu lucis intrant intimum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.40)
pax datur artubus exanimis, flatus in aethere plaudit ovans templaque celsa petit volucer.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.48)
"aut semper illic mobilis incerta per ludibria vagis feretur flatibus squamosa pascens agmina, aut sub fragosis rupibus scabri petrarum murices inter recessus scrupeos discissa rumpent viscera."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.132)
"qui fecit ut vis vocis expressa intimo pulmone et oris torta sub testudine nunc ex palato det repercussos sonos, nunc temperetur dentium de pectine, sitque his agendis lingua plectrum mobile, si mandet idem faucium sic fistulas spirare flatu concinentes consono ut verba in ipsis explicent meatibus, vel exitu oris cymbalis profarier nunc pressa parce labra, nunc hiantia, dubitasne verti posse naturae statum, cui facta forma est, qualis esset primitus?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1395)
saxa recocta vomunt ignem niveusque pulvis ardet, urere tacta potens et mortifer ex odore flatus, adpositam memorant aram fovea stetisse summa lege sub hac, salis aut micam, iecur aut suis litarent Christicolae, aut mediae sponte inruerent in ima fossae.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.27)
"supremus hic tibi finis erit, semper prostrata iacebis, nec iam mortiferas audebis spargere flammas in famulos famulasve Dei, quibus intima casti vena animi sola fervet de lampade Christi, tene, o vexatrix hominum, potuisse resumptis viribus extincti capitis recalescere flatu, Assyrium postquam thalamum cervix Olofernis caesa cupidineo madefactum sanguine lavit, gemmantemque torum moechi ducis aspera Iudith sprevit et incestos conpescuit ense furores, famosum mulier referens ex hoste tropaeum non trepidante manu vindex mea caelitus audax!"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 113)
quin ipsos temptare manu, si credere dignum est, ausa sacerdotes Domini, qui proelia forte ductores primam ante aciem pro laude gerebant virtutum, magnoque inplebant classica flatu.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1133)

SEARCH

MENU NAVIGATION