라틴어 문장 검색

id cum inter omnes constet, eo magis miror ambigi, quanam Alpes transient, et volgo credere Poenino - atque inde nomen ei iugo Alpium inditum - transgressum, Coelium per Cremonis iugum dicere transisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 391:1)
neque hercule montibus his, si quem forte id movet, ab transitu Poenorum ullo Seduni Veragri, incolae iugi eius, nomen norint inditum, sed ab eo quem in summo sacratum vertice Poeninum montani appellant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 394:1)
recepta Petelia Poenus ad Consentiam copias traducit, quam minus pertinaciter defensam intra paucos dies in deditionem accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 387:1)
aedis Vestae vix defensa est tredecim maxime servorum opera, qui in publicum redempti ac manu missi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 384:1)
Hannibalem ante omnia angebat quod Capua pertinacius oppugnata ab Romanis quam defensa ab se multorum Italiae populorum animos averterat, quos neque omnis tenere praesidiis, nisi vellet in multas parvasque partis carpere exercitum, quod minime tum expediebat, poterat, nec deductis praesidiis spei liberam vel obnoxiam timori sociorum relinquere fidem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 521:1)
inde Salinatori Livio inditum cognomen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 513:2)
ea usque in noctem magno certamine oppugnata defensaque sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 238:1)
scintillam levem ignis inditam plumae folle fabrili ad caput fistulae imposito flando accenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 84:2)
migratum inde haud procul veteribus Celaenis, novaeque urbi Apameae nomen inditum ab Apama sorore Seleuci regis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 145:3)
inde cognomen familiae inditum ut Annales appellarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 520:2)
itaque per triduum ingentibus utrimque animis et oppugnata est urbs et defensa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 581:1)
Libanvs Perfidiae laudes gratiasque habemus merito magnas, quom nostris sycophantiis, dolis astutiisque, [scapularum confidentia, virtute ulmorum freti] qui advorsum stimulos, lamminas, crucesque compedesque, nervos, catenas, carceres, numellas, pedicas, boias indoctoresque acerrumos gnarosque nostri tergi, [qui saepe ante in nostras scapulas cicatrices indiderunt] * * * eae nunc legiones, copiae exercitusque eorum vi pugnando periuriis nostris fugae potiti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 21)
Ergasilvs Iuventus nomen indidit Scorto mihi, eo quia invocatus soleo esse in convivio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 11)
istos captivos duos, heri quos emi de praeda a quaestoribus, eis indito catenas singularias istas, maiores, quibus sunt iuncti, demito;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 22)
Videlicet propter divitias inditum id nomen quasi est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 264)

SEARCH

MENU NAVIGATION