라틴어 문장 검색

hic etiam liquido fluit indulgentia fonte ac veteres maculas diluit amne novo.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, De loco in quo Martyres passi sunt, nunc baptisterium est Calagurri.4)
stat in piorum corde pietas fortior amore Christi contumax doloribus firmatque sensum mollis indulgentiae.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1299)
Saepe ex huiusmodi re quapiam et Malo principio magna familiaritas Conflata est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 266)
nam mihi magna cum eo iam inde usque a pueritia Fuit semper familiaritas.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 231)
ille, si me alienus affinem volet, Tacebit dum intercedet familiaritas;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 4, scene 128)
Nec res hunc tenerae possent perferre laborem, si non tanta quies iret frigusque caloremque inter, et exciperet caeli indulgentia terras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 14:13)
Tertium illud genus est [studiorum] voluntarium, quod agendis gratiis, accommodandis sermonibus ad eas rationes, propter quas quisque studiosus tui esse videbitur, significanda erga illos pari voluntate, adducenda amicitia in spem familiaritatis et consuetudinis confirmari oportebit.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 15:1)
mollis illa educatio, quam indulgentiam vocamus, nervos omnes mentis et corporis frangit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 73:4)
artificis autem est invenire in actione adversarii quae contra semet ipsa pugnent aut pugnare videantur, quae aliquando ex rebus ipsis manifesta sunt, ut in causa Caeliana Clodia aurum se Caelio commodasse dicit, quod signum magnae familiaritatis est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 318:4)
aut enim difficultate institutionis tam numerosae atque perplexae deterreri solent, aut eo tempore, quo praecipue alenda ingenia atque indulgentia quadam enutrienda sunt, asperiorum tractatu rerum atteruntur, aut, si haec sola didicerunt, satis se ad eloquentiam instructos arbitrantur, aut quasi ad certas quasdam dicendi leges adligati conatum omnem reformidant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 4:1)
interim tamen, si feret flatus, danda sunt vela, dum nos indulgentia illa non fallat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 169:1)
Sed maxume adulescentium familiaritates adpetebat:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장4)
Disputationes praeparatae et effusae audiente populo plus habent strepitus, minus familiaritatis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 38 1:2)
Indulgentiae scio istud esse, non iudicii.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 3:2)
Et si modo iudicii est, indulgentia tibi inposuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION