라틴어 문장 검색

te Pietas oblita virum revocataque caelo Iustitia et gemina plangat Facundia lingua et Pallas doctique cohors Heliconia Phoebi, quis labor Aonios seno pede ducere cantus et quibus Arcadia carmen testudine mensis cura lyrae nomenque fuit quosque orbe sub omni ardua septena numerat Sapientia fama, qui furias regumque domos aversaque caelo sidera terrifico super intonuere cothurno, et quis lasciva vires tenuare Thalia dulce vel heroos gressu truncare tenores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum35)
Habuit autem secum in ministerio et Iacobum diaconum, uirum utique industrium ac nobilem in Christo et in ecclesia, qui ad nostra usque tempora permansit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVI. 1:7)
quia, sicut et supra diximus, magis in ecclesiasticis quam in mundanis rebus erat industrius;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XII.11)
donec legitimus rex Uictred, id est filius Ecgbercti, confortatus in regno, religione simul et industria gentem suam ab extranea inuasione liberaret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIV [XXVI]. 2:4)
nec Uictberct illas deueniens in partes quicquam proficiebat, temtauit adhuc in opus uerbi mittere uiros sanctos et industrios, in quibus eximius Uilbrord presbyteri gradu et merito praefulgebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. X.4)
Atque haec seu nostras inter sunt cognita terras, fabula siue nouum dedit his erroribus orbem, sit labor illius, tua dum facundia maior.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae25)
ad ea munera data a dis et ipse addiderat multa belli decora facundiamque in foro, ut nemo, non lingua non manu, promptior in civitate haberetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 129:2)
Tranio Iuppiter supremus summis opibus atque industriis me periisse et Philolachetem cupit erilem filium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 2, scene 11)
quare magna diligentia industriaque quaerendi sunt et eligendi fontes ad humanae vitae salubritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장113)
nam, si quicquam in tam fortis facundiae viro vitii vel erroris esse dici potest, id omne et auctoritas eius exhausit et vetustas consumpsit, - sed uti caveretis ne vos facile praestringeret modulatus aliqui currentis facundiae sonitus atque ut vim ipsam rerum virtutemque verborum prius pensitaretis et, si quidem gravis atque integra et sincera sententia diceretur, tum, si ita videretur, gressibus quoque ipsis orationis et gestibus plauderetis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIII 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION