라틴어 문장 검색

non enim ista largitio fuit in civis sed in hospites liberalitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 6 4:5)
praedicat enim palam et militibus ostendit se largitione ipsa superiorem quam hunc fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 9 4:19)
qua in re, Cicero, vir optime atque fortissime mihique merito et meo nomine et rei publicae carissime, nimis credere videris spei tuae statimque, ut quisque aliquid recte fecerit, omnia dare ac permittere, quasi non liceat traduci ad mala consilia corruptum largitionibus animum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 4 3:1)
regis causa si qui sunt qui velint, qui pauci sunt, omnes rem ad Pompeium deferri volunt, senatus religionis calumniam non religione, sed malevolentia et illius regiae largitionis invidia comprobat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 1 1:6)
facta necne facta largitio, ignorari potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 11 2:10)
confirmandae complures civitates, quae superiore anno largitionibus concessionibusque praemiorum erant obligatae, ut et illa vana putarent et eadem a melioribus auctoribus petenda existimarent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 8 4:3)
quae cum cogito, iam nunc timeo quidnam pro offensione hominum, qui illi inimici infensique sunt, et exspectatione omnium et magnitudine rerum dignum eloqui possim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 13장 2:2)
quis porro Isocrati est adversatus infensius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 3:4)
'at laudat saepe virtutem'. et quidem C. Gracchus, cum largitiones maximas fecisset et effudisset aerarium, verbis tamen defendebat aerarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 48:1)
est enim quaedam medicina certe, nec tam fuit hominum generi infensa atque inimica natura, ut corporibus tot res salutaris, animis nullam invenerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 58:2)
Per hoc enim assequebamur, primum ut honestis cogitationibus immoraremur, deinde ut pulchritudinem illarum longiore tractatu pervideremus, postremo ut subitae largitionis comitem paenitentiam caveremus.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 8:2)
TRAIANUS PLINIO Sicut largitiones ex publico fieri mandata prohibent, ita, ne multorum securitas subruatur, factas ante aliquantum temporis retractari atque in irritum vindicari non oportet.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1111)
"hanc disciplinam quisquis infensus vetat, vetat probatum vivere et sanctum sequi, vetat vigorem mentis alte intendere, nostrique acumen ignis ad terram vocat, nec excitari vim sinit prudentiae."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1136)
Me infensus servat ne quam faciam in nuptiis fallaciam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 310)
Aut quid iam misero mihi denique restat, cui neque apud Danaos usquam locus, et super ipsi Dardanidae infensi poenas cum sanguine poscunt?"
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 5:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION