라틴어 문장 검색

Eas autem virgines viduasque, quae otiosae et curiosae domus circumeunt matronarum, quae rubore frontis adtrito parasitos vicere mimorum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:19)
Numquid solus Onasus Segestanus cava verba et in vesicarum modum tumentia buccis trutinatur inflatis?
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 2:8)
"Quorum alterum ruborem genarum labiorumque mentitur, alterum candorem oris et colli:"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:53)
"caritas non zelatur, non agit perperam, non inflatur, omnia sustinet, omnia credit, omnia sperat, omnia patitur;"
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 19:9)
Quid vultum rubore suffundis et frementibus labiis inpatientiam pectoris contestans?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 5:17)
quando recepit eiectum semel attrita de fronte ruborem?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII96)
Nova quippe pax, necdum adsuetae frenis servitutis tumidae gentium inflataeque cervices ab inposito nuper iugo resiliebant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 13:1)
et zephyri cava per calamorum sibila primum agrestis docuere cavas inflare cicutas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:2)
Nonnulli credunt ingenuis pueris attributum, ut cordis figuram in bulla ante pectus annecterent, quam inspicientes ita demum se homines cogitarent, si corde praestarent, togamque praetextam his additam, ut ex purpurae rubore ingenuitatis pudore regerentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 17:1)
Age, Servi non solum adolescentium qui tibi aequaevi sunt sed senum quoque omnium doctissime, commascula frontem, et sequestrata verecundia, quam in te facies rubore indicat confer nobiscum libere quod occurrerit, interroga­tionibus tuis non minus doctrinae collaturus quam si aliis consulentibus ipse respondeas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 2:2)
Hoc, inquit Servius, ex te quaero, quod mihi contigisse dixisti, quae faciat causa, ut rubor corpori ex animi pudore nascatur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 3:2)
Natura, inquit, cum quid ei occurrit honesto pudore dignum, imum petendo penetrat sanguinem, quo commoto atque diffuso cutis tinguitur, et inde nascitur rubor.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 4:2)
Nec dubitare de his poteris, cum nihil aliud sit rubor nisi color sanguinis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 5:2)
rubor igneus inficit ora, Liventesque genas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:68)
Illi rubor igneus ora Succendit, tenditque cutem, pereunte figura, Miscens cuncta tumor, toto iam corpore maior:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:40)

SEARCH

MENU NAVIGATION