라틴어 문장 검색

De his loquor, quos inlustravit fortuna, dum vexat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 14:8)
Tot pulcherrima opera, quae singula inlustrare urbes singulas possent, una nox stravit, et in tanta pace quantum ne bello quidem timeri potest accidit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 2:1)
nunc inlustratae sunt dum conferuntur.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Vir fortis quod uolet praemium optet; si plures erunt, iudicio contendant. Pater et filius fortiter fecerunt. petiit pater a filio sibi cederet; ille non uult. iudicio contendit; uicit patrem. praemio statuas patri petiuit. abdicatur. 9:1)
Animus est, qui parva extollit, sordida illustrat, magna et in pretio habita dehonestat ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 48:2)
Ut loca sordida repercussu solis illustrantur, ita inertes maiorum suorum luce resplendeant.
(세네카, 행복론, Liber IV 145:3)
Inlustrata est virtus mea per ea ipsa, per quae petebatur ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 148:2)
inlustratae sunt dum conferuntur.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, fortis non cedens forti patri.24)
"Deianira, tuas Achelous gymnade pinguis inlustret taedas et ab Hercule pressus anhelo lassatum foveat rivis rivalibus hostem:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 240)
"Hic aliquis tum forte Getes, dum falce recocta ictibus informat saxoque cacuminat ensem, iam promptus caluisse tubis, iam iamque frequenti caede sepulturus terram non hoste sepulto, claruit ut primum nomen venientis Aviti, exclamat:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 167)
ingentes tiliae duae conexis frondibus, fomitibus abiunctis unam umbram non una radice confidunt, in cuius opacitate, cum me meus Ecdicius inlustrat, pilae vacamus, sed hoc eo usque, donec arborum imago contractior intra spatium ramorum recussa cohibeatur atque illic aleatorium lassis consumpto sphaeristerio faciat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 15:2)
qua tamen tenerum non infirmatur aevum sed informatur ingenium, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Papianillae Suae salutem 5:3)
sed, si vicissim caritatis imperiis fratres amicos commilitones obsequi decet, ad vicem, quaeso, tu quoque quibus emines institutis discipulos eius aggredere solari fluctuantemque regulam fratrum destitutorum secundum statuta Lirinensium patrum vel Grinincensium festinus informa;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 3:2)
igitur hic ipse venerabilis apud oppidum nostrum cum moraretur, donec gentium concitatarum procella defremeret, cuius immanis hinc et hinc turbo tunc inhorruerat, sic reliqua dona vestra detexit, ut perurbane quae praestantiora portabat operuerit, spinas meas illustrare dissimulans tuis floribus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 6:5)
"tuo praeter tibi deputatas frequenter illustrantur alienae."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 5:7)
"nunc hospitio mea tecta piumque inlustrate larem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION