라틴어 문장 검색

sed destructis cultoribus saecularibus eliguntur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 2:33)
Per hos igitur montes Christus advenit, comprimens Evangelicis disputationibus feroces istius corporis motus, atque illam altitudinem cordis, et se extollentem superbiam obedientia et humilitate sui destruens:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 4:13)
Pugnatrix natio et formidanda post Parthos, quibus vincitur solis, regiones inhabitans ad speciem quadratae figurae formatas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 28:1)
Verum aucti paulatim, in amplitudinem gentis solidae concesserunt et nomen, villasque inhabitantes, nulla murorum firmitudine communitas, et legibus suis uti permissi, religionis respectu sunt honorati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 35:3)
Hoc transito in immensum extentas Scythiae solitudines Halani inhabitant, ex montium appellatione cognominati, paulatimque nationes conterminas crebritate victoriarum attritas ad gentilitatem sui vocabuli traxerunt (ut Persae).
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 13:2)
Aquae ductum, quod per multa tempora destructum fuerat, renovavit et aquam intromisit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 15:5)
et placitum suum habuit in Aurelianis civitate et restauravit Argentomo castro, quod antea Waifarius destruxit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 766 35:3)
Et inde perrexit partibus Saxoniae prima vice, Eresburgum castrum coepit, ad Ermensul usque pervenit et ipsum fanum destruxit et aurum vel argentum, quod ibi repperit, abstulit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 772 51:3)
sic Eresburgum a Francis derelictum, muros et opera destruxerunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 776 65:2)
Ibi obsides receptos de Ibin al Arabi et de Abutauro et de multis Sarracenis, Pampilona destructa, Hispani Wascones subiugatos, etiam et Nabarros, reversus in partibus Franciae.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 778 70:6)
Ibi ad eius notitiam perlatum est de fuga ac perfidia Aizonis, quomodo fraudulenter Ausonam ingressus et a populo illo, quem dolo deceperat, receptus Rotam civitatem destruxit, castella eiusdem regionis, quae firmiora videbantur, communivit missoque ad Abdiraman regem Sarracenorum fratre suo auxilium, quod petebat, iussu eiusdem regis contra nostros accepit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 317:3)
Timor quoque et tremor eorum cecidit super inhabitantes terram, et hac elati victoria die noctuque non cessant aecclesias igne cremari populumque Christianum iugulari.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 13:5)
Nortmanni vero non cessant captivari atque interfici populum Christianum atque aecclesias subrui, destructis moeniis et villis igne crematis.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 22:2)
Indeque ipsam turrim destruunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 28:8)
Indeque reversi civitatem igne combusserunt murosque quantum placuit destruxerunt;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 39:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION