라틴어 문장 검색

Et alia quidem suis contenta sunt, uos autem deo mente consimiles ab rebus infimis excellentis naturae ornamenta captatis nec intellegitis quantam conditori uestro faciatis iniuriam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:7)
Nam cum quidam adortus esset hominem contumeliis, qui non ad uerae uirtutis usum ad superbam gloriam falsum sibi philosophi nomen induerat, adiecissetque iam se sciturum an ille philosophus esset si quidem inlatas iniurias leniter patienterque tolerasset, ille patientiam paulisper assumpsit acceptaque contumelia uelut insultans:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 2:11)
inter illas abundantissimas opes numquamne animum tuum concepta ex qualibet iniuria confudit anxietas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:6)
— Multo igitur infeliciores improbi sunt iniusta impunitate donati quam iusta ultione puniti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 3:11)
— Sed ne illud quidem, ait, quisquam negabit bonum esse quod iustum est contraque quod iniustum est malum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 3:13)
post haec miseriores esse improbos iniusta impunitate dimissos quam iusta ultione punitos.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 4:2)
Nam ne illud quidem adquiescent quod aeque ualidis rationum nititur firmamentis, infeliciores eos esse qui faciant quam qui patiantur iniuriam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:9)
— Si igitur cognitor, ait, resideres, cui supplicium inferendum putares, eine qui fecisset an qui pertulisset iniuriam?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:17)
— Miserior igitur tibi iniuriae inlator quam acceptor esse uiderentur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:19)
Hac igitur aliisque causis ea radice nitentibus quod turpitudo suapte natura miseros faciat apparet inlatam cuilibet iniuriam non accipientis sed inferentis esse miseriam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:21)
Iniustas acies et fera bella mouent
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VIII 8:1)
Cur haec igitur uersa uice mutentur scelerumque supplicia bonos premant, praemia uirtutum mali rapiant, uehementer ammiror, quaeque tam iniustae confusionis ratio uideatur ex te scire desidero.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IX 1:6)
civitates bonaque eorum ab omni iniuria rapinisque defendit.
(카이사르, 아프리카 전기 97:3)
Itaque se magnas et gravis iniurias civium Romanorum qui in Ponto negotiati essent, quoniam in integrum restituere non posset, concedere Pharnaci.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 70:5)
Brundisini Pompeianorum militum iniuriis atque ipsius Pompei contumeliis permoti Caesaris rebus favebant.
(카이사르, 내란기, 1권 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION