라틴어 문장 검색

excogitauerat autem inter genera cruciatus etiam, ut larga meri potione per fallaciam oneratos, repente ueretris deligatis, fidicularum simul urinaeque tormento distenderet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 62장 2:2)
equitem R. obiectum feris, cum se innocentem proclamasset, reduxit abscisaque lingua rursus induxit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 27장 4:5)
alarum altera castris appropinquantem paenitentia mutati sacramenti destituere conata est aegreque retenta in officio, et serui, quos a liberto Neronis ad fraudem praeparatos muneri ac ceperat, per angiportum in balneas transeuntem paene interemerunt, nisi cohortantibus in uicem ne occasionem omitterent, interrogatisque de qua occasione loquerentur, expressa cruciatu confessio esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 10장 5:1)
at contra nihil non per comites atque libertos pretio addici aut donari gratia passus est, uectigalia immunitates, poenas innocentium impunitates noxiorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 15장 2:1)
uir innocens et industrius, sed amore libertinae perinfamis, cuius etiam saliuis melle commixtis, ne clam quidem aut raro sed cotidie ac palam, arterias et fauces pro remedio fouebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 2장 4:4)
"innocenti reperire facile est, modum verborum misero tenere difficile."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:4)
Per ultimos deinde cruciatus, utpote et damnatus et inimicis in gratiam regis torquentibus, laceratur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 17:2)
Philotas verone an mendacio liberare se a cruciatu voluerit, anceps coniectura est, quoniam et vera confessis et falsa dicentibus idem doloris finis ostenditur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 24:1)
"Igitur, si hoc crimen est, paucos innocentes habes, immo, hercules, neminem."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:34)
Haec inpulerint illum ad regni cupiditatem an tantum suspectum fecerint, ambigi potest, quia, Philotas ultimis cruciatibus victus verane dixerit, quae facta probari non poterant, an falsis tormentorum petierit finem, re quoque recenti, cum magis posset liquere, dubitatum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 34:1)
"nempe quia liberam vocem innocentis audire metuis ac ne vultum quidem pateris."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 7장 5:7)
Ceterum Boxum protinus placuit interfici, Bitonem etiam per cruciatum necari.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 9:1)
Iam matura erant in perniciem innocentis mendacia, et fatum, cuius inevitabilis sors est, adpetebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 35:1)
et nescio quod Speculum, Innocentium, et Ostiensem declamant.
(단테 알리기에리, Epistolae 79:9)
SAEPE a me, Innocenti carissime, postulasti, ut de eius miraculo rei, quae in nostram aetatem inciderat, non tacerem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION