라틴어 문장 검색

recitantis et benigne et patienter audiit, nec tantum carmina et historias, sed et orationes et dialogos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 89장 3:2)
quae omnia in senatu aperta atque recitata sunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 101장 1:5)
inlatum deinde Augusti testamentum, non admissis signatoribus nisi senatorii ordinis, ceteris extra curiam signa agnoscentibus, recitauit per libertum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 23장 1:2)
at illa commota ueteres quosdam ad se Augusti codicillos de acerbitate et intolerantia morum eius e sacrario protulit atque recitauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 51장 1:3)
Pisonem legatum Syriae creditur, quem mox huius criminis reum putant quidam mandata prolaturum, nisi ea secreto ostentant < . . . . . . > quae multifariam inscriptum et per noctes celeberrime adclamatum est:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 52장 3:2)
animaduersum statim in auctores scriptaque abolita, quamuis probarentur ante aliquot annos etiam Augusto audiente recitata.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 61장 3:4)
atque etiam cum in quodam decreto patrum ἔμβλημα recitaretur, commutandam censuit uocem et pro peregrina nostratem requirendam aut, si non reperiretur, uel pluribus et per ambitum uerborum rem enuntiandam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 71장 1:3)
addit etiam pro argumento aras ibi ostendi inscriptas ob agrippinae pverperivm.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 8장 1:7)
Iliensibus quasi Romanae gentis auctoribus tributa in perpetuum remisit recitata uetere epistula Graeca senatus populique R. Seleuco regi amicitiam et societatem ita demum pollicentis, si consanguineos suos Ilienses ab omni onere immunes praestitisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 25장 3:5)
in principatu quoque et scripsit plurimum et assidue recitauit per lectorem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 41장 2:1)
institutumque ut quotannis in altero Tyrrhenicon libri, in altero Carchedoniacon diebus statutis uelut in auditorio recitarentur toti a singulis per uices.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 42장 2:2)
recitauit et carmina, non modo domi sed et in theatro, tanta uniuersorum laetitia, ut ob recitationem supplicatio decreta sit eaque pars carminum aureis litteris Ioui Capitolino dicata.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 10장 2:7)
inducta Afrani togata, quae Incendium inscribitur, concessumque ut scaenici ardentis domus supellectilem diriperent ac sibi haberent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 11장 2:3)
de quibusdam rebus orationes ad senatum missas praeterito quaestoris officio per consulem plerumque recitabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 15장 2:9)
cautum ut testamentis primae duae cerae testatorum modo nomine inscripto uacuae signaturis ostenderentur, ac ne qui alieni testamenti scriptor legatum sibi ascriberet;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 17장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION