라틴어 문장 검색

qui solent cum concubinis, non cum coniugibus, inire convivia, tamquam has et in vulgus produci et lascivire quoque, illas non nisi domi abditas tueri deceat tectum pudorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 3:2)
Hoc commento spem detraxit insidiantibus regnantis quieti.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 13:1)
Cum ergo videas, mi Aviene (instituenda est enim adolescentia tua, quae ita docilis est ut discenda praecipiat), cum videas, inquam, anceps esse omne scommatum genus, suadeo in conviviis in quibus laetitiae insidiatur ira, ab huiusmodi dictis facessas et magis quaestiones convivales vel proponas vel ipse dissolvas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 22:1)
Audere enim contra tam copiose et eleganter inventa res est quae habeat utilem voluptatem, sed non tamquam ingeniis insidiantes et gloriosis tractatibus invidentes hoc debemus expetere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 3:3)
nisi recurras forte ad ea, quae de corvis atque cornicibus fabulosa dicuntur, quos tamen videmus omnibus inhiare cadaveribus universisque seminibus insidiari, fructus arborum persequi:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 11:3)
Atque aliquis, magno quaerens exempla timori, Non alios, inquit, motus tunc fata parabant, Cum post Teutonicos victor Libycosque triumphos Exsul limosa Marius caput abdidit ulva.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:1)
deinde in imam navis partem sese abdiderat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권5)
Sic fremit in parvis fera nobilis abdita claustris, Et frangit rabidos praemorso carcere dentes;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:7)
Si te delectant animosa pericula, Tuscis - Tutior est virtus - insidiemur apris.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XIV6)
illa sibi infestos eversa ob Pergama Teucros et Danaum poenam et deserti coniugis iras praemetuens, Troiae et patriae communis erinys, abdiderat sese atque aris invisa sedebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr28)
nam petere est proprie insidiari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7172)
unde et insidiantis fraudes 'arma' nominavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 995)
quod est opaco et abdito contrarium:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1284)
bene autem obsedit, quasi quae insidiabatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3432)
nam circumire insidiantum est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7672)

SEARCH

MENU NAVIGATION