라틴어 문장 검색

Putas utile dari tibi argumenta, per quae intellegas nobilem equum, ne fallaris empturus, ne operam perdas in ignavo ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 67:1)
sanguinem reddet tibi ignavus iste ductor ac fortis pater, sed quid trementes circuit pallor genas iacensque vultu languido optutus stupet?
(세네카, 아가멤논 5:14)
ignava fortes fata consument viros?
(세네카, 아가멤논 10:45)
Sed ex his omnibus sciri potest, non quantum oratorem praestaret ignauus Scaurus sed quantum desereret.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 3:1)
sententias dicebat excitatas, insidiosas, aliquid petentis.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 15:3)
At hic a pueritia latro gentiumque vastator, tam hostium pernicies quam amicorum, qui summum bonum duceret terrori esse cunctis mortalibus, oblitus non ferocissima tantum, sed ignavissima quoque animalia timeri ob malum virus.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 84:4)
Sed quemadmodum quaedam in oblectamentum ac iocum sic inligantur, ut eorum solutio imperito difficilis sit, quae illi, qui implicuit, sine ullo negotio paret, quia commissuras eorum et moras novit, nihilo minus illa habent aliquam voluptatem (temptant enim acumen animorum et intentionem excitant), ita haec, quae videntur callida et insidiosa, securitatem ac segnitiam ingeniis auferunt, quibus modo campus, in quo vagentur, sternendus est, modo creperi aliquid et confragosi obiciendum, per quod erepant et sollicite vestigium faciant.
(세네카, 행복론, Liber V 67:2)
Insidiosissime nocet, cui gratiae aguntur pro iniuria !
(세네카, 행복론, Liber V 122:5)
alius illos extra mundum suum proicit et ignavos hebetesque sine luce, sine ullo opere destituit ;
(세네카, 행복론, Liber VII 149:2)
ille qui multa ambitiose concupiit, superbe contempsit, impotenter vicit, insidiose decepit, avare rapuit, prodige effudit, necesse est memoriam suam timeat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 58:1)
Nihil est tam fallax quam vita humana, nihil tam insidiosum ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 132:3)
Sed ira, ebrietas, metus aliaque eiusmodi foeda et caduca irritamenta sunt nec virtutem instruunt, quae nihil vitiis eget, sed segnem alioqui animum et ignavum paullum adlevant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 81:2)
Umidioribus siccioribusque et frigidis non est ab ira periculum, sed ignaviora vitia metuenda sunt, pavor et difficultas et desperatio et suspiciones.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 105:1)
Fert humana natura insidiosos animos, fert ingratos, fert cupidos, fert impios.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 170:1)
Indignus visus est a quo vinceretur aliquando fortuna, quae ignavissimum quemque refugit, quasi dicat :
(세네카, De Providentia, book 1 24:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION