라틴어 문장 검색

insignia patrum, decora magistratuum ne vulgarent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 23장11)
num paenitet Balbos ex Hispania nec minus insignis viros e Gallia Narbonensi transivisse?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 24장5)
is modesta iuventa, sed corpore insigni, accitus ultro noctemque intra unam a Messalina proturbatus erat, paribus lasciviis ad cupidinem et fastidia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 36장7)
decreta Narcisso quaestoria insignia, levissimum fastidii eius, cum super Pallantem et Callistum ageret, honesta quidem, sed ex quis deterrima orerentur [tristitiis multis].
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 38장7)
quod sine scelere perpetrari non poterat, quia L. Silano desponderat Octaviam Caesar iuvenemque et alia clarum insigni triumphalium et gladiatorii muneris magnificentia protulerat ad studia vulgi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 3장5)
Postquam haec favorabili oratione praemisit multaque patrum adsentatio sequebatur, capto rursus initio, quando maritandum principem cuncti suaderent, deligi oportere feminam nobilitate puerperiis sanctimonia insignem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 6장1)
sed capta in transitu urbs Ninos, vetustissima sedes Assyriae, castellum insigne fama, quod postremo inter Darium atque Alexandrum proelio Persarum illic opes conciderant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 13장2)
consularia insignia Ciloni, Aquilae praetoria decernuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 21장5)
vocatus quippe ut ad insigne spectaclum populus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 36장5)
erat Pharasmanis filius nomine Radamistus, decora proceritate, vi corporis insignis et patrias artis edoctus, claraque inter accolas fama.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 44장4)
donisque eius evictus ultro regium insigne sumere cohortatur sumentique adest auctor et satelles.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 49장3)
Pallanti, quem repertorem eius relationis ediderat Caesar, praetoria insignia et centies quinquagies sestertium censuit consul designatus Barea Soranus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 53장3)
ipse insigni paludamento neque procul Agrippina chlamyde aurata praesedere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 56장6)
et minorem Armeniam Aristobulo, regionem Sophenen Sohaemo cum insignibus regiis mandat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 7장3)
Domitio patri et consularia insignia Asconio Labeoni, quo tutore usus erat, petivit a senatu;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 10장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION