라틴어 문장 검색

'ad instar' enim non dicimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8654)
atri turbinis instar multis utitur comparationibus ad exprimendum nimium impetum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 9231)
unde etiam triumphantes, qui habent omnia Iovis insignia, sceptrum, palma- tam - unde ait Iuvenalis "in tunica Iovis" - , faciem quoque de rubrica inlinunt instar coloris aetherii.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 274)
sceleratum exquirere frigus difficile est'. alii 'colos' legunt, ut excluso 's' fiat synalipha et scandamus 'et quis cuique colat sceleratum', ut sic sit, quemadmodum "inter se coisse viros et decernere ferro". quod non procedit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2563)
antiqui enim fetum pro gravido solebant ponere, ut Varro Atacinus "feta feris Libye", et ipse Vergilius "scandit fa- talis machina muros feta armis". et 'more patrum' sic intellege, ut dixerit [mulgeri]:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1764)
pellaei canopi Canopus civitas est iuxta Alexandriam, quam Alexander condidit instar chlamydis suae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2871)
"sacrilegii enim vel maxime instar est, humi quaerere quod in sublimi debeas invenire."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:4)
Plato enim mihi unus instar est centum milium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 51장 2:3)
itaque, ne si iucundissimis quidem nos somniis usuros putemus, Endymionis somnum nobis velimus dari, idque si accidat, mortis instar putemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 75:6)
quin etiam beneficium se dedisse arbitrantur, cum ipsi quamvis magnum aliquod acceperint, atque etiam a se aut postulari aut exspectari aliquid suspicantur, patrocinio vero se usos aut clientes appellari mortis instar putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 92:9)
Nam, sive honestum solum bonum est, ut Stoicis placet, sive, quod honestum est, id ita summum bonum est, quem ad modum Peripateticis vestris videtur, ut omnia ex altera parte collocata vix minimi momenti instar habeant, dubitandum non est, quin numquam possit utilitas cum honestate contendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 14:3)
nihil igitur afferunt qui in re gerenda versari senectutem negant, similesque sunt ut si qui gubernatorem in navigando nihil agere dicant, cum alii malos scandant, alii per foros cursent, alii sentinam exhauriant, ille clavum tenens quietus sedeat in puppi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 23:1)
haec est ἄλη in qua nunc sumus mortis instar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 1 7:5)
multas a te accepi epistulas eodem die omnis diligenter scriptas, eam vero quae voluminis instar erat saepe legendam, sicuti facio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 2:1)
sed habet Tiro instar septuaginta, et quidem sunt a te quaedam sumendae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 5 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION