라틴어 문장 검색

Caesar item producit copias celeriterque eis instructis ante suas munitiones quae erant in campo consistit, sine dubio existimans ultro adversarios, cum tam magnis copiis auxiliisque regis essent praediti promptiusque prosiluissent, acie secum concursuros propiusque se accessuros.
(카이사르, 아프리카 전기 58:2)
Non arbitror esse praetermittendum quemadmodum exercitus utriusque fuerint in aciem instructi.
(카이사르, 아프리카 전기 59:1)
Sic utrorumque excercitus instructi non plus passum CCC interiecto spatio, quod forsitan ante id tempus acciderit numquam quin dimicaretur, a mane usque ad horam X die perstiterunt.
(카이사르, 아프리카 전기 61:1)
Cuius vim multitudinis cum equites pauci Caesariani iam sustinere non possent, Caesar instructas legiones hostium copiis ostendit.
(카이사르, 아프리카 전기 66:3)
Caesar interim quoniam inopia frumenti premebatur, copias omnes in castra conducit atque praesidio Lepti Ruspinae Acyllae relicto, Cispio Aquilaeque classe tradita, ut alter Hadrumetum, alter Thapsum mari obsiderent, ipse castris incensis quarta noctis vigilia acie instructa impedimentis in sinistra parte collocatis ex eo loco proficiscitur et pervenit ad oppidum Aggar, quod a Gaetulis saepe antea oppugnatum summaque vi per ipsos oppidanos erat defensum.
(카이사르, 아프리카 전기 67:1)
Atque post diem tertium productis accuratius suis copiis sicut instruxerat, propter hostium castra praetergressus aequo loco invitat ad dimicandum.
(카이사르, 아프리카 전기 73:6)
Itaque cum his copiis et omnibus legionibus eductis, sicut erat instructus, V[III] milibus passuum ab suis castris, ab Scipionis vero II passuum longe constitit in campo.
(카이사르, 아프리카 전기 77:4)
Eo equitatu dextra sinistra derecto ab oppidi lateribus ipse legiones ex castris eductas atque in iugo inferiore instructas non longius fere mille passus ab suis munitionibus progressus in acie constituit.
(카이사르, 아프리카 전기 78:2)
Caesar in horam X commoratus, sicut erat instructus, se ad sua castra recepit omnibus incolumibus.
(카이사르, 아프리카 전기 78:10)
Caesar trinis castris potitus occisisque hostium X milibus fugatisque compluribus se recepit L militibus amissis, paucis sauciis in castra, ac statim ex itinere ante oppidum Thapsum constitit elephantosque LXIIII ornatos armatosque cum turribus ornamentisque capit, captos ante oppidum instructos constituit.
(카이사르, 아프리카 전기 86:1)
Itaque navis omnis quas paratas habuerant ad navigandum propugnatoribus instruxerunt Caesarique redeunti cum classe occurrerunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 10:5)
Non dubitanter Alexandrini classem producunt atque instruunt:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 14:6)
Quod ubi Caesari nuntiatum est, universam classem iubet expediri atque instrui.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 25:3)
Nam cum ad Canopum ventum esset instructaque utrimque classis conflixisset et sua consuetudine Euphranor primus proelium commisisset et quadriremem hostium perforasset ac demersisset, proximam longius insecutus parum celeriter insequentibus reliquis circumventus est ab Alexandrinis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 25:7)
Rex cum hoc itinere venire Caesarem comperisset, equitatum omnem expeditosque delectos pedites ad id flumen misit qui transitu Caesarem prohiberent et eminus ex ripis proelium impar inirent:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 29:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION