라틴어 문장 검색

saxis nec modicis, ut quae non praeparassent, sed quod cuique temere trepidanti ad manum venisset, ut insueti, nec arte nec viribus adiuvantes ictum, utebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 262:1)
pauci iam supererant Gallorum, qui, postquam ab levi armatura superatos se viderunt et instare legionum signa, effusa fuga castra repetunt pavoris et tumultus iam plena, ut ubi feminae puerique et alia imbellis turba permixta esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 270:1)
inde et in Thracia quasdam urbes, novae atque insuetae libertatis vitio seditionibus principum turbatas, partibus, quae domestico certamine vincerentur, adiungendo sese cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 253:1)
atrox in principio proelium fuit, et Hispanis recenti victoria inflatis et insueta ignominia milite Romano accenso.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 354:1)
et ut quibus insuetus liberalior victus esset avidius vino ciboque corpora onerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 23:2)
gladiatorum munus, Romanae consuetudinis, primo maiore cum terrore hominum, insuetorum ad tale spectaculum, quam voluptate dedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 235:1)
quis, pro deum fidem, ita comparatus, vel iners atque imbellis, fortissimum virum non vicerit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 494:1)
adsuetis regio imperio tamen novi imperii formam terribilem praebuit tribunal, summoto aditus, praeco, accensus, insueta omnia oculis auribusque quae vel socios, nedum hostis victos, terrere possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 343:1)
inbelles cervi licet inbelles, tamen moventur in pugnam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2651)
suam plebem imbellem in urbe, imbellem in agris esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 59:1)
inbellem avertis id est avertendo reddis inbellem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1721)
aut 'inertia', dum occiduntur, ut inbellem avertis Romanis arcibus Indum, hoc est avertendo ostendis inbellem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3642)
insvetos acies inferre pedestres quia saxis, quae torrens intulerat, inpediti Arcades, omissis equis pedestrem pugnam insueti inierant et a Latinis pellebantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3641)

SEARCH

MENU NAVIGATION