라틴어 문장 검색

tantum stridentia colla Gorgonis obtentu pallae fulgentis inumbrat.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:15)
civile pudoris obtentu tacitum.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:148)
serviendum feminae duobusque insuper adulescentibus qui rem publicam interim premant quandoque distrahant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 4장10)
pietatem erga parentem et tempora rei publicae obtentui sumpta:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 10장2)
At Seianus nimia fortuna socors et muliebri insuper cupidine incensus, promissum matrimonium flagitante Livia, componit ad Caesarem codicillos:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 39장1)
tenebrae insuper delectae augendam ad formidinem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 48장6)
Haec atque talia audienti nihil quidem pravae cogitationis, sed interdum voces procedebant contumaces et inconsultae, quas adpositi custodes exceptas auctasque cum deferrent neque Neroni defendere daretur, diversae insuper sollicitudinum formae oriebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 60장1)
secutae insuper litterae grates agentis quod hominem infensum rei publicae punivissent, adiecto trepi- dam sibi vitam, suspectas inimicorum insidias, nullo nominatim compellato;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 70장9)
Vrgente Agrippa Sanquinius Maximus e consularibus oravit senatum ne curas imperatoris conquisitis insuper acerbitatibus augerent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 4장8)
cupido auri immensa obtentum habebat, quasi subsidium regno pararetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 7장9)
ita Radamistus simulata adversus patrem discordia tamquam novercae odiis impar pergit ad patruum, multaque ab eo comitate in speciem liberum cultus primores Armeniorum ad res novas inlicit, ignaro et ornante insuper Mithridate.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 44장8)
atque illum ambiguum novus insuper nuntius contumeliae extimulat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 1장2)
Mortem Poppaeae ut palam tristem, ita recordantibus laetam ob impudicitiam eius saevitiamque, nova insuper invidia Nero complevit prohibendo C. Cassium officio exequiarum, quod primum indicium mali.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 7장1)
proditores et transfugas arboribus suspendunt, ignavos et imbelles et corpore infames caeno ac palude, iniecta insuper crate, mergunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 12장 1:3)
solent et subterraneos specus aperire eosque multo insuper fimo onerant, suffugium hiemis et receptaculum frugibus, quia rigorem frigorum eius modi loci molliunt, et si quando hostis advenit, aperta populatur, abdita autem et defossa aut ignorantur aut eo ipso fallunt quod quaerenda sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 16장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION