라틴어 문장 검색

intactae fueratis aves, solacia ruris, adsuetum silvis innocuumque genus, quae facitis nidos et plumis ova fovetis et facili dulces editis ore modos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권248)
"per devia rura iuvencos, Romule, praedones, et Reme,"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권230)
omnibus agricolis armentorumque magistris Iliadae fratres iura petita dabant, saepe domum veniunt praedonum sanguine laeti et redigunt actos in sua rura boves.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권36)
"at neque Persephone digna est praedone marito, nec gener hoc nobis more parandus erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권411)
"non inquit verbis cura levanda mea est, si pater est factus neglecto coniugis usu Iuppiter et solus nomen utrumque tenet, cur ego desperem fieri sine coniuge mater et parere intacto, dummodo casta, viro?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권131)
ipsa quoque inmunis rastroque intacta nec ullis saucia vomeribus per se dabat omnia tellus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 15:7)
neque enim praedone marito filia digna tua est, si iam mea filia non est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 49:7)
Magna minorque ferae, quarum regis altera Graias, altera Sidonias, utraque sicca, rates, omnia cum summo positae videatis in axe, et maris occiduas non subeatis aquas, aetheriamque suis cingens amplexibus arcem vester ab intacta circulus extet humo, aspicite illa, precor, quae non bene moenia quondam dicitur Iliades transiluisse Remus, inque meam nitidos dominam convertite vultus, sitque memor nostri necne, referte mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 31)
aut evangelici pietas spernenda libelli iam, blaspheme, tibi est, aut numquam visa beati vis intacta Patris, non admiscenda caducis.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 37)
tener illum seminat ignis, non caro nec sanguis patrius nec foeda voluptas, intactam thalami virtus divina puellam sincero adflatu per viscera casta maritat;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3183)
credentes nam Christus adit, dubitabile pectus sub titubante fide refugo contemnit honore, virginitas et prompta fides Christum bibit alvo cordis et intactis condit paritura latebris, crede quod emissus solio Patris angelus infit.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3191)
lambunt indomiti virum leones, intactumque Dei tremunt alumnum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum15)
intactus exim tertiae noctis vice monstri vomentis pellitur singultibus;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium31)
haec dum sequuntur, perfidi praedonis in ius venerant, et mancipatam fumido vitam barathro inmerserant.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias12)
sentisne, virgo nobilis, matura per fastidia pudoris intactum decus honore partus crescere?
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias15)

SEARCH

MENU NAVIGATION