라틴어 문장 검색

Si discussum his non est, utendum est cursu, frictione in eo, quod laesum est, leni et multa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 3장10)
Neque tamen alius inportunior acutiorque morbus est, quam is, qui quodam rigore nervorum modo caput scapulis, modo mentum pectori adnectit, modo rectam et inmobilem cervicem intendit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장2)
ideoque in eo conclavi, quo cubabit aeger, ignis continuus esse debebit, maximusque tempore antelucano, quo praecipue frigus intenditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장28)
8 Est etiam circa fauces malum, quod apud Graecos aliud aliudque nomen habet, prout se intendit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장1)
Si vetustior dolor remanet, novissime resina inposita discutitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장16)
longioris vero, ubi suppuratio in iocinere est, dolorque modo finitur, modo intenditur, dextra parte praecordia dura sunt et tument;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 15장8)
At cum discussa cruditas est, tum magis verendum est, ne anima deficiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장18)
si discussus non est, qua dolet, cucurbitulas sine ferro defigere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 21장6)
Cum eodem dolore exiguum aliquid emittitur atque eo quoque tormentum intenditur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장6)
11 ad discutienda vero ea, quae in corporis parte aliqua coierunt, maxime possunt habrotonum, helenium, amaracus, alba viola, mel, lirium, sampsychus Cyprius, lac, sertula Campana, serpullum, cupressus, cedrus, iris, viola purpurea, narcissus, rosa, crocum, passum, iuncus quadratus, nardum, cinnamomum, casia, Hammoniacum, cera, resina, uva taminia, spuma argenti, styrax, ficus arida, tragoriganus, lini et narcissi semen, bitumen, sordes ex gymnasio, pyrites lapis aut molaris, crudus vitellus, amarae nuces, sulpur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 11장1)
Credo qum, quo peius id malum est minusque facile discutitur, eo plura esse temptata, quae in personis varie responderunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장62)
Discutit etiam omne tuberculum, quod phyma vocatur, id quod habet calcis, nitri spumae, piperis rotundi, singulorum P. I;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장80)
Idem autem etiam recentia phymata doloresque omnes discutit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장140)
Medulla vero, quae in spina est, discussa nervi resolvuntur aut distenduntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장90)
quod super pubem est, intenditur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장98)

SEARCH

MENU NAVIGATION