라틴어 문장 검색

A compagine corporis ad VISCERA transeundum est, et inprimis ad pulmonem ueniendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 1:1)
longioris uero, ubi suppuratio in iocinere est, dolorque modo finitur, modo intenditur, dextra parte praecordia dura sunt et tument;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 1:8)
Cum eodem dolore exiguum aliquid emittitur atque eo quoque tormentum intenditur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 1:6)
- Oportet inprimis conquiescere, siquidem omnis agitatio exulcerat;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 2:1)
quod super pubem est, intenditur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 23:2)
modo ulcus nigrum est, quia caro eius corrupta est, idque uehementius etiam putrescendo intenditur ubi uulnus umidum est et ex nigro ulcere umor pallidus fertur malique odoris [est] carunculaeque corruptae:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 61:5)
quibusdam etiam, si id ipsum pressum est, quae circa sunt, intenduntur et intumescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 6:8)
Quae omnia saepe intenduntur fitque ex his ulcus, quod phagedainam Graeci uocant, quia celeriter serpendo penetrandoque usque ossa corpus uorat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 12:2)
Igitur interdum euenit, modo in altero oculo, modo in utroque, aut ex ictu aliquo aut ex morbo comitiali, aut ex distentione neruorum, qua uehementer ipse oculus concussus est, ut is neque quoquam intendi possit, neque omnino consistat, sed huc illucue sine ratione moueatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 65:3)
Sed inprimis nutrix cogenda est exerceri et ambulationibus et is operibus, quae superiores partes mouent;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 4:1)
ubi deinde eam transit, uehementius inprimi, ut inferiori parti insidat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 37:2)
quod spathae simile quasi transcurrere, non inprimi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 12:5)
si ducitur, aut nihil aut paruulum intenditur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 8:5)
Ergo cum iam ad cicatricem uulnus intendit, extentis iacere feminibus et cruribus oportet, nisi tamen molles harenosiue calculi fuerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 7:3)
tum infra introrsum leniter intendunt, quo aequalius superiora membra sustineant.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 24:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION