라틴어 문장 검색

Etiamnum ualentius intenditur membrum super scamnum, cui ab utraque parte axes sunt, ad quos habenae illae deligantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 20장 6:1)
- In his casibus intendi nerui rationibus isdem, quas in femore rettuli, possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 21장 2:1)
Semper autem post cibum conquiescere, ac neque intendere animum, neque ambulatione quamvis leni dimoveri.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., VI De alvo soluta. 2:10)
Corpus ergo, et aestate, et subinde meridianis caloribus relaxatum, subito frigore excipitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 2:6)
et impletur, non ipsa frictione, sed eo cibo, qui postea usque ad cutem, digestione quadam relaxatam, penetrat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIV De frictione. 3:4)
Atque haec ipsa et intendi et leniri possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XV De gestatione. 3:7)
Fereque adhibetur, ubi summam cutem relaxari, evocarique corruptum humorem, et habitum corporis mutari expedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 2:8)
intenditurque vis ejus etiam si bis coquitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXX De his quae alvum adstringunt. 1:4)
Intenditur enim saepe ex eo febris;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IX Curatio lentarum febrium. 2:2)
saepe enim in hoc quoque genere valetudinis jam minui febris videtur, et rursus intenditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XI Curatio frigoris quod febrem praecedit. 3:2)
Prodestque jejuno prehendere per multas partes cutem et attrahere, ut relaxetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 5:4)
Tremor autem nervorum aeque vomitu medicamentisque urinam moventibus intenditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 12:1)
Ex quibus id, quod acutum est, et id, quod supra consuetudinem intenditur, idque quod ex subita causa, etsi non pestiferum, tamen vehemens est, primam curationem habet, qua sanguis mittatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, II De curationibus morborum capitis. 5:1)
Neque tamen alius importunior acutiorque morbus est, quam is, qui quodam rigore nervorum, modo caput scapulis, modo mentum pectori adnectit, modo rectam et immobilem cervicem intendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 1:3)
ideoque in eo conclavi, quo cubabit aeger, ignis continuus esse debebit, maximeque tempore antelucano, quo praecipue frigus intenditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION